Argumenta

From Dickinson College Wiki
Jump to: navigation, search
Caesar Gallic War | Bibliography of Editions Used | Maps and Tools | About | Contact

An outline of Caesar's Gallic War in Latin, written by Bernard Dinter and included in his edition of all of Caesar's works: Bernardus Dinter, C. Iuli Caesaris Commentarii cum A. Hirti aliorumque supplementis (Leipzig: Teubner, 1876), at the head of each book in the Latin text.

Commentarius Primus

Prooemium. Gallia describitur, c. I.

[A. U. C. DCLXXXXVI.] (58 B. C.)

I. Bellum Helveticum.
Helvetii Galliam invadere temptant primum per Provinciam, deinde per Sequanos, c. II-VIIII.
Caesar Tigurinos ad Ararim profligat, c. X-XII.
Legati ab Helvetiis ad Caesarem missi re infecta discedunt, Galli equites ab Helvetiis pelluntur, c. XIII-XV.
Caesar Dumnorigis Aedui perfidia Divitiaco fratri condonata, postquam P. Considius opportunam occasionem Helvetios opprimendi omisit, iterum eos magna clade afficit, c. XVI—XXVI.
Reliquiae Helvetiorum in patriam repelluntur, c. XXVII-XXVIIII.
II. Bellum Ariovisti.
Galli de Ariovisto Germanorum rege, qui Sequanorum agrum insidebat, apud Caesarem conqueruntur, c. XXX-XXXII.
Caesar frustra legatos ad eum mittit, c. XXXIII-XXXVI.
Copias adversus eum educit, Vesontione occupata militum trepidorum animos confirmat, c. XXXVII-XXXXI.
Caesaris cum Ariovisto colloquium Germanorum impetu dirimitur, c. XXXXII-XXXXVI.
Gallis legatis ab Ariovisto in vincla coniectis armis res geritur. Germani gravissima clade accepta e Gallia profugiunt, c. XXXXVII-LIIII.

Commentarius Secundus

[A. U. C. DCLXXXXVII.] (57 B.C.)
I. Bellum Belgicum.
Belgae omnes contra populum Romanum coniurant praeter Remos. Eorum oppidum Bibrax a Belgis oppugnatum Caesar subsidio misso obsidione liberat, c. I-X.
Discedentes Belgas insecutus in fugam conicit, c. XI.
Suessiones, Bellovacos, Ambianos in fidem accipit, c. XII-XV.
Nervios fortiter repugnantes cum Atrebatibus ac Viromanduis devincit, c. XVI-XXVIII.
Item Aduatucos obsessos magna clade afficit, c. XXVIIII-XXXIII.
II. Aremoricae gentes subactae. Hiberna Caesaris.
P. Crassus gentes Aremoricas in dicionem populi Romani redigit, c. XXXIIII. Omni Gallia pacata Caesar legiones in Hiberna deducit, in Italiam proficiscitur, c. XXXV.

Commentarius Tertius

I. Bellum Alpinorum.
Servius Galba, legatus Caesaris, gentes quasdam Alpinas secundis aliquot proeliis vincit, rebellantes et castra oppugnantes eruptione facta prosternit, c. I-VI.
II. Bellum cum Aremoricis gestum.
[A. U. C. DCLXXXXVIII.] (56 B.C.)
Caesar Aremoricos, imprimis Venetos rebellantes, primum terrestri bello aggreditur, deinde, cum parum profecisset, navibus devincit, c. VII-XVI.
Q. Titurius legatus Venellos consilio superat, c. XVII-XVIIII.
III. P. Crassi in Aquitaniam, Caesaris in Morinos et Menapios expeditio.
P. Crassus praefectus Sontiates vincit, maximam partem Aquitaniae in deditionem accipit, c. XX-XXVII.
Caesar Morinos Menapiosque repellit, exercitum ob anni tempus in hiberna reducit, c. XXVIII. XXVIIII.

Commentarius Quartus

I. Bellum Usipetum et Tencterorum.
[A. U. C. DCLXXXXVIIII] (55 B.C.)
Usipetes et Tencteri a Suebis - quorum mores describuntur, c. I-III.
- exacti in Galliam transeunt, Menapios, Eburones Condrusosque aggrediuntur, partim a Caesare devincuntur, partim trans Rhenum - qui, sicut Mosa, describitur c. X.
- ad Sugambros se recipiunt, c. IIII-XV.
II. Caesar Rhenum transit.
Caesar ponte in Rheno facto in Germaniam transit, Sugambrorum agros devastat, Ubios a Suebis oppressos liberat, in Galliam redit, c. XVI-XVIIII.
III. Res in Britannia gestae.
C. Volusenus Britanniae littora explorat. Caesar Morinos in deditionem accipit, classe coacta in Britanniam traicit, c. XX-XXIII.
Aegre exercitu in terram exposito Britannos vincit, c. XXIIII-XXVII.
Classis Romana tempestate affligitur, c. XXVIII. XXVIIII.
Britanni rursus deficiunt, Caesar iterum eos devincit obsidibusque imperatis in Galliam redit, c. XXX-XXXVI.
IIII. Morini subacti. Menapii vexati.
Morini rebellionem faciunt. Caesar et hos subigit et Menapiorum agros devastat, c. XXXVII. XXXVIII

Commentarius Quintus

I. Alterum bellum Britannicum.
[A. U. C. DCC.] (54 B.C.)
Caesar magnam classem in Gallia parari iubet; ipse Pirustas in Illyrico cohibet, c. I.
In Galliam reversus Treverorum turbas componit, Dumnorigem interficit, Aeduos coercet, c. II-VII.
Iterum in Britanniam traicit, c. VIII-XI.
Britannia describitur, c. XII-XIIII.
Caesar Cassivellaunum ducem devincit, Trinobantes et alias quasdam gentes in deditionem accipit, c. XV-XXII.
In Galliam redit, c. XXIII.
II. Bellum Ambiorigis.
Eburones Ambiorige et Catuvolco ducibus deficiunt. Sabinus et Cotta legati cum quindecim cohortibus caeduntur, c. XXIIII-XXXVII.
Nervii cum Aduatucis atque Eburonibus Q. Ciceronis castra graviter oppugnant, c. XXXVIII-XXXXVIII.
a Caesare profligantur, c. XXXXVIIII—LI.
III. Senones et Treveri pacantur.
Senones et Treveri res novas moliuntur, sed interfecto Indutiomaro Gallia fit paulo quietior, c. LII—LVIII.

Commentarius Sextus

I. Galliae motus.
[A. U. C. DCCI.] (53 B.C.)
Caesar maiorem Galliae motum expectans copias auget c. I.
Nerviis, Senonibus, Carnutibus in deditionem acceptis Menapios subigit, c. II-VI.
Treveros Labienus devincit, c. VII. VIII.
II. Caesaris in Suebos expeditio.
Caesar iterum Rhenum transit, c. VIIII.
Suebi ad extremos fines suos se recipiunt, c. X.
Gallorum et Germanorum instituta moresque comparantur, c. XI-XXIIII.
Hercynia silva describitur, c. XXV-XXVIII.
III. Eburonum fines devastantur.
Caesar Suebis frustra temptatis in Eburones revertitur, c. XXVIIII-XXXIII.
Omnes Gallos ad hos diripiendos evocat, c. XXXIIII.
Interim Sugambri Ciceronis castra adorti metu Caesaris adventantis domum revertuntur, c. XXXV-XXXXII.
Caesar Eburonum agris vastatis concilioque peracto in Italiam ad conventus agendos proficiscitur, c. XXXXIII. XXXXIIII.

Commentarius Septimus

Bellum Vercingetorigis.
[A. U. C. DCCII.] (52 B.C.)
Dum Caesar in Italia versatur, Galli nova de bello consilia ineunt, c. I.
Primi Carnutes, deinde Arverni Vercingetorige auctore Biturigibus adiunctis bellum suscipiunt, c. II-V.
Caesar de improviso Arvernos invadit et opprimit, c. VI-VIII.
Boiis auxilio profectus contra Vercingetorigem in itinere Vellaunodunum, Cenabum, Noviodunum oppida capit, c. VIIII-XIII.
Avaricum, cui uni ceteris Biturigum oppidis incensis Galli pepercerant, aliquamdiu fortiter defensum expugnat c. XIIII-XXVIII.
Dum Vercingetorix bellum persequitur, Caesar Aeduorum turbis avocatur, c. XXVIIII-XXXII.
His compositis Labienum in Senones Parisiosque delegat, ipse ad Gergoviam proficiscitur, c. XXXIII-XXXVI.
Dum hanc oppugnat, graviores in Aeduis turbae excitantur, c. XXXVII-XXXVIIII.
Dum Caesar auxiliis Aeduorum obviam proficiscitur, castra aegre a Gallorum impetu defenduntur, c. XXXX. XXXXI.
Aedui deficiunt, c. XXXXII. XXXXIII.
Romani Gergoviam impetu capere conati magna cum clade repelluntur, c. XXXXIIII-LI.
Caesar oratione ad milites habita obsidionem solvit, c. LII. LIII,
castra in Aeduos movet, c. LIII-LVI.
Ibi Labienus re prospere in Parisiis gesta se cum Caesare coniungit, c. LVII-LXII.
Aeduorum exemplo incitati omnes fere Galli deficiunt, Caesarem in Sequanos iter facientem aggressi duce Vercingetorige caeduntur, c. LXIII-LXVII.
Vercingetorix Alesiam se confert omnemque Galliam ad bellum evocat, c. LXVIII-LXXI.
Caesar Alesiam munitionibus cingit, c. LXXII-LXXIIII.
Galli socios obsidione liberare conati profligantur, c. LXXV-LXXXVIII.
Alesia et Vercingetorix deduntur, c. LXXXVIIII.
Caesar Aeduos et Arvernos in deditionem accipit, legiones in hiberna distribuit, c. LXXXX.

Commentarius Octavus

Praefatio Hirtii.
[A. U. C. DCCIII.] (51 B.C.)
Res gestae ab Caesare octavo proconsulatus anno, c. I-XXXXVIII.
Caesar Bituriges in deditionem accipit, c. I-III.
Carnutes devincit, c. IIII. V.; item Bellovacos, c. VI-XXII.
Narrantur insidiae superiore anno Commio Atrebati paratae, c. XXIII.
Caesar exercitu in plures partes diviso denuo fines Eburonum populatur. Labienum in Treveros mittit, c. XXIIII. XXV.
Dumnacus dux Andium Lemonum obsidens fugatur, c XXVI-XXXI.
Drappes Seno et Lucterius Cadureus Uxelloduni, quo confugerant, a C. Caninio legato obsidentur; frumentandi causa ex oppido egressi repelluntur; Drappes capitur. Interim Carnutes et Aremoricae civitates a C. Fabio legato in fidem recipiuntur, c. XXXII-XXXVI.
Uxelloduno operibus incluso Caesar supplicio de Gutruato Cadurco, belli concitatore, sumpto advenit, oppidanos ad deditionem cogit; Lucterius comprehenditur, c. XXXVII-XXXXIIII.
Treveris interim a Labieno devictis Caesar Aquitanos in fidem recipit; exercitum per legatos in hiberna deducit. Commius Atrebas M. Antonio quaestori se dedit. - Praefatio Hirtii – c. XXXXV-XXXXVIII.
[A. U. C. DCCIIII.] (50 B.C.)
Caesar clementia in devictas civitates usus in Italiam proficiscitur; inde in ulteriorem Galliam reversus omnem exercitum lustrat. Labienum Galliae togatae praeficit. Bellum civile exoritur. Legiones Caesari per causam belli Parthici detractae Pompeio traduntur, c. XXXXVIIII-LV.



Caesar Gallic War | Bibliography of Editions Used | Maps and Tools | About | Contact