Contents
- 1 ==
- 1.1 Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
- 1.2 contactum nullis ante cupidinibus.
- 1.3 tum mihi constantis deiecit lumina fastus
- 1.4 et caput impositis pressit Amor pedibus,
- 1.5 donec me docuit castas odisse puellas 5
- 1.6 improbus, et nullo vivere consilio.
- 1.7 ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno,
- 1.8 cum tamen adversos cogor habere deos.
- 1.9 Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
- 1.10 saevitiam durae contudit Iasidos. 10
- 1.11 nam modo Partheniis amens errabat in antris,
- 1.12 rursus in hirsutas ibat et ille feras;
- 1.13 ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
- 1.14 saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
- 1.15 ergo velocem potuit domuisse puellam: 15
- 1.16 tantum in amore fides et benefacta valent.
- 1.17 in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
- 1.18 nec meminit notas, ut prius, ire vias.
- 1.19 at vos, deductae quibus est pellacia lunae
- 1.20 et labor in magicis sacra piare focis, 20
- 1.21 en agedum dominae mentem convertite nostrae,
- 1.22 et facite illa meo palleat ore magis!
- 1.23 tunc ego crediderim Manes et sidera vobis
- 1.24 posse Cytinaeis ducere carminibus.
- 1.25 aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, 25
- 1.26 quaerite non sani pectoris auxilia.
- 1.27 fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
- 1.28 sit modo libertas quae velit ira loqui.
- 1.29 ferte per extremas gentes et ferte per undas,
- 1.30 qua non ulla meum femina norit iter. 30
- 1.31 vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
- 1.32 sitis et in tuto semper amore pares.
- 1.33 nam me nostra Venus noctes exercet amaras,
- 1.34 et nullo vacuus tempore defit Amor.
- 1.35 hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur 35
- 1.36 cura, neque assueto mutet amore torum.
- 1.37 quod si quis monitis tardas adverterit aures,
- 1.38 heu referet quanto verba dolore mea!
- 2 ==
- 3 ==
|