Vita Caesaris Latina

From Dickinson College Wiki
Jump to: navigation, search
Caesar Gallic War | Bibliography of Editions Used | Maps and Tools | About | Contact

VITA CAESARIS LATINA

Source: Bernardus Dinter, C. Iuli Caesaris Commentarii cum A. Hirti aliorumque supplementis (Leipzig: Teubner, 1876), pp. iii-viii.

De Caesaris vita haec fere comperta habemus tum veterum scriptorum, inprimis Suetoni, testimoniis tum virorum doctorum nostrae aetatis, Drumanni maxime et Mommseni, disquisitionibus.

Birth, early life, and education

Gaius Iulius Caesar natus est a. d. IIII. Id. Quint. anni U. c. DCLIIII. vel, ut opinatur Mommsen, DCLII. (ante Chr. n. C. vel CII.), patre C. Iulio Caesare, qui praetor anno U. c. DCLXX. mortem obiit, matre Aurelia, muliere ingeniosa, quae filia videtur fuisse M. Aureli Cottae et Rutiliae.


Traditur fuisse excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera, in corpore curando morosior, mitis clemensque natura, peracri iudicio, ingenio acuto, valens memoria, magno animo, vigilans, laborum patiens, ambitiosus, impotens.


Praeceptore usus est M. Antonio Gniphone Gallo, homine non minus Graece quam Latine docto. Annos natus fere duodecim postquam a C. Mario affini suo flamen Dialis creatus est, anno U. c. DCLXXI (83 BC). Cossutia sponsa dimissa uxorem duxit Corneliam, cuius pater L. Cornelius Cinna quartum consul anno ante ab exercitu suo erat interfectus. Quam anno post a L. Cornelio Sulla repudiare iussus cum non obedisset, et flaminio et uxoris dote et patrimonio privatus, ut effugeret e manibus ministrorum Sullae, habitu permutato urbe excessit. Atque illo ipso tempore febri quartana laborans cum tamen in montibus Sabinis lateret, postquam vitam vix ab inquisitoribus pretio redemit, tandem virginum Vestalium itemque Mamerci Aemili, Aureli Cottae, ceterorum amicorum deprecationibus invitus Sulla permotus est, ut vitam ei concederet.


Early career

Anno insequenti (81 BC) Caesar in Asia meruit prima stipendia in castris M. Minuci Thermi propraetoris, a quo postquam classis arcessendae causa ad Nicomedem Bithyniae regem missus est, re bene gesta, uno ex commilitionibus e vitae discrimine erepto, in Mytilenarum expugnatione corona civica donatus est (80 BC). Triennio post (78 BC) cum per breve tempus in P. Servili classe cum piratis Cilicibus pugnasset, Sullae morte cognita Romam reversus in popularium partes transiit, M. Lepidi societate abstinuit.


Anno insequenti (a. U. c. DCLXXVII., 77 BC) Cn. Cornelium Dolabellam, qui proconsul Macedoniae fuerat, anno post Cn. Antonium, qui in Achaia rapinas fecerat, utrumque Sullanarum partium, de repetundis accusavit; quorum quamquam neuter est condemnatus, tamen Caesar magnam inde laudem consecutus est.


Eodem anno exeunte cum Rhodum abiret Moloni rhetori operam daturus, in itinere prope Miletum a piratis captus, sed quadraginta dierum spatio interiecto redemptus, eosdem piratas navibus Milesiis persecutus est captosque Pergami cruci affixit.


Postquam annum Rhodi commoratus est, anno DCLXXX (74 BC). cum inde in Asiam transisset, pulso ibi praefecto Mithridatis regis, qui Asiae minoris littora Rhodo proxima vastabat, in C. Aureli Cottae avunculi locum absens pontifex creatus Romam revertit. Ibi cum comitate et liberalitate in populi favorem venisset, eius suffragiis tribunus militum creatus auctores tribuniciae potestatis, deminutae a Sulla, restituendae tam enixe adiuvit, ut quadriennio post potestas tribunicia a Pompeio ex Hispania reduce et Crasso consulibus restitueretur. Eodem anno, DCLXXXIIII. (70 BC), legi iudiciariae a L. Aurelio Cotta latae suffragatus est, oratione, qua Plautiam rogationem suadebat, perfecit, ut L. Cinna, uxoris frater, quique cum eo M. Aemilium Lepidum secuti post eius mortem ad Q. Sertorium confugerant, restituerentur.


Quaestor anno U. c. DCLXXXVII. (67 BC), cum provincia ei obvenisset Hispania, cui Antistius Vetus pro praetore praeerat, munere functus cum summa diligentia, Gadibus visa Alexandri Magni imagine vitae ante actae pudore perculsus ante tempus Romam rediit.


Eodem anno publice laudavit Iuliam amitam Corneliamque uxorem defunctas. Huius in locum, postquam Gallorum Transpadanorum civitatem petentium spem confirmavit, Pompeia, Q. Pompei Rufi filia, Sullae nepte, ducta legi Gabiniae de uno imperatore contra praedones constituendo, anno sequenti legi Maniliae de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando suffragatus est.


Ineunte anno DCLXXXVIIII. (65 BC) prior Catilinae coniuratio ad irritum redacta est, cuius de societate num merito venerit in suspicionem, parum constat. Eodem anno cum M. Calpurnio Bibulo aedilitate curuli functus est magnificentissime Marique statuam et tropaea restituit, qua re non minus quam ludis splendidissimis, largitionibus, urbe vario ornatu exculta populi favorem sibi conciliavit. Anno post de sicariis quaestionem exercuit, ne eis quidem de sicariorum numero exceptis, quibus legibus Corneliis cautum erat.


Anno DCLXXXXI. (63 BC) postquam P. Servilio Rullo auctor fuit legis agrariae promulgandae T.que Atium Labienum tr. pl. instruxit accusatorem C. Rabiri, qui ob L. Apulei Saturnini tr. pl. caedem perduellionis condemnatus, sed Q. Caecili Metelli Celeris auguris et praetoris intercessione liberatus est, restituta per Labienum lege Domitia de sacerdotiis, quam Sulla abrogaverat, pontifex maximus a populo creatus est.


Paulo post praetor designatus, altera coniuratione Catilinaria detecta, non magis quam triennio ante ab suspicione conscientiae abhorruit; coniuratos non, ut Cicero et Cato, capitis damnandos, sed per municipia in vinculis habendos censuit. Senatu iterum in aede Concordiae habito egrediens vix a comitibus equitum telis ereptus est, quamobrem reliquo anni tempore domi se tenuit.


Praetorship and Spanish command

Praetor urbanus fuit anno DCLXXXXII. (62 BC) cum M. Bibulo. Rogatione de refectione templi Capitolini, quod XXI annis ante incendio erat consumptum, a Q. Lutatio Catulo ad Cn. Pompeium transferenda non perlata Q. Metelli Nepotis tr. pl. rogationem, ut absens consul Cn. Pompeius fieret, i. e. ut a bello Mithridatico revocaretur, adiuvit: qua de causa cum Metello ab administratione rei publicae summotus, sed paulo post in integrum restitutus est. Eodem anno cum Pompeia uxore adulterii cum P. Clodio facti convicta divortium fecit.


Ex praetura anno sequenti Hispaniam ulteriorem sortitus provinciae finibus propagatis ipsaque optime constituta magnam laudem consecutus est. Lusitanis devictis et Brigantio capto imperator appellatus medio fere anno proximo triumphum acturus consulatumque petiturus provincia decessit, sed cum comitia consularia iam indicta essent, ne consulatu excluderetur, dimisso triumpho privatus introire coactus est.


First Consulship

Postquam cum Bibulo consul creatus est, cum M. Licinio Crasso et Cn. Pompeio primum triumviratum iniit, qua societate inter eos sanctum est, ne quid ageretur in republica, quod displicuisset uni ex tribus.


Consulatu anno DCLXXXXV. (59 BC) inito instituit, ut senatus et populi acta publicarentur, tulit legem de publicanis, legem agrariam, legem de pecuniis repetundis, per Q. Vatinium tr. pl. pertulit legem de alternis consiliis reiciendis et legem de imperio C. Caesaris, qua Gallia Cisalpina et Illyri cum provinciae cum tribus legionibus in quinquennium ei decretae sunt, quibus senatus addidit unam legionem et Galliam Transalpinam.


Eiusdem anni intio Iuliam filiam Pompeio in matrimonium dedit, ipse Calpurniam duxit, L. Calpurni Pisonis cos. designati filiam. Functus consulatu C. Memmio et L. Domitio praetoribus de ipsius actis referentibus cognitionem senatui detulit, qui cum non susciperet, triduo per irritas altercationes absumpto urbe excessit.


Paucis igitur diebus postquam Cicero in exilium profectus erat, Caesar in Galliam provinciam abiit primo vere anni DCLXXXXVI. (58 BC). Ibi per novem annos bellum gessit fortuna maximam partem prospera.


Gallic War

Primo anno Helvetios transitu per Provinciam interclusos duobus proeliis vicit, Germanos Ariovisto duce gravissima clade illata e Gallia expulit. Secundo bellum cum Belgis gessit eorumque quinque civitates, Suessiones, Bellovacos, Ambianos, Nervios, Aduatucos, vicit; complures civitates Aremoricas in dicionem accepit. Postquam sub finem eius anni in Italiam revertit ibique primo vere cum Pompeio et Crasso pactus est, ut ambo consulatum peterent, sibi imperium in quinquenuium prorogaretur, tertio anno Venetos, Venellos, Aquitanos subegit. Quarto anno, Pompeio et Crasso coss., imperio ab anno DCC. (54 BC) ad a. DCCV. (49 BC) prorogato, pecunia publica et decem legatis decretis, primum Usipetes et Tencteros Germanos, deinde, postquam Rhenum transiit et Britannos duobus proeliis fugavit. Morinos devicit, Menapiorum fines vastavit. Anno quinto, DCC. (54 BC), quo eodem Iulia filia mense Septembri mortua est, primum ab hibernis in Italiam, deinde in Illyricum profectus est, tum Treveris Aeduisque pacatis iterum in Britanniam traiecit; ibi quibusdam gentibus devictis in Galliam reversus magnam cladem accepit ab Eburonibus, ipse Nervios cum his et Aduatucis profligavit, item hoc anno et anni sequentis initio Senones et Treveros pacavit. Anno sexto legione a Pompeio accepta iterum Rhenum transiit, paulo post Eburonum finibus devastatis in Italiam revertit. Anno septimo Gallos Vercingetorige duce denuo rebellantes, postquam ad Gergoviam magnam cladem accepit, ad Alesiam devicit. Anno octavo eas gentes Galliae devicit, quae nondum pacatae erant, primum Bituriges, Carnutes, Bellovacos, deinde Eburonum finibus iterum devastatis Andes, Uxelloduno expugnato Treveros et Aquitanos, denique, dum paullisper in Provincia moratus in Belgio hiemat, Atrebates. Nono denique anno Caesar humanitate in devictos Galliae populos usus hibernis peractis in Italiam revertit atque ubique summis honoribus acceptus est; deinde omnem exercitum in finibus Treverorum lustravit.


The Civil War and its sequels

Romae interim a. DCCII. (52 BC) Pompeius, anno post M. Claudius Marcellus, uterque consul, cum Caesari concessum esset, ut abseus consulatum peteret, tulerant, ne absentis ratio haberetur; bello Gallico composito Pompei amici effecerunt, ut Caesari duae legiones eriperentur Pompeioque adderentur.


Anno sequenti exarsit bellum civile, quod gestum est annis DCCV. (49 BC) et DCCVI. (48 BC) Cal. Ian. a. DCCV. cum a Senatu decretum esset, uti ante certam diem Caesar exercitum dimitteret, Caesar senatus consulto non obtemperans paulo post cum XIII. legione Rubiconem transiit et Ariminum contendit. Pompeius fuga se ei subduxit atque Graeciam petiit; quem Caesar classe persecutus, cum anno proximo ineunte ad Illyricum appulisset, prope Dyrrachium obsedit, sed repulsus in Thessaliam se recepit. Quo cum Pompeius eum secutus esset, medio fere anno pugna atrocissima ad Pharsalum commissa est, qua victus Pompeius fuga capta in Aegypto a veterano quodam milite occisus est.


Secuta sunt tria bella, Alexandrinum, Africanum, Hispaniense, gesta ab a. DCCVI. (48 BC) ad a. DCCVIIII. (45 BC).


Caesar dum Alexandriae versatur, absens dictator in annum dictus tribunicia potestate perpetua accepta anno sequenti Ptolemaeum Aegypti regem vicit, quo flumine merso eius sorori Cleopatrae fratrique minori Ptolemaeo regnum Aegypti tradidit. Eodem anno contra Pharnacem, Mithridatis filium, profectus quinque dierum spatio eum devicit.


Pompeiani cum in Africam convenissent adiuti a Iuba rege Numidarum, eo se Caesar contulit et, postquam aliquoties varia fortuna cum iis pugnavit, pugna atrocissima ad Thapsum adversarios profligavit vere a. DCCVIII. (46 BC).


Postquam M. Porcius Cato voluntaria morte Uticae decessit, Caesar Gnaeum et Sextum Pompei filios, qui in Hispaniam aufugerant, eo secutus anno DCCVIIII. (45 BC) ad Mundam acerrimo proelio cum capitis periculo devicit. Cn. Pompeio in fuga interfecto, Corduba et compluribus aliis Hispaniae oppidis expugnatis Romam rediit quintum triumphans.


Dictatorship and assassination

Deinde consul creatus in decennium et dictator et praefectus moribus perpetuus quamquam summa clementia usus est in Pompeianos, tamen clandestina plus sexaginta nobilissimorum virorum, maximam partem senatorum, Romae facta est coniuratio, cuius principes erant C. Cassius Longinus et M. Iunius Brutus, Catonis gener, Cassi affinis, consiliaque inita sunt de Caesare interficiendo. Capitis periculum non metuens Caesar anno sequenti, U. c. DCCX. (44 BC), cum bellum Parthicum parasset Martioque mense in Asiam profecturus esset, Idibus Martiis in Senatu in Curia Pompei a coniuratis viginti tribus plagis confossus ad Pompei statuam concidit annum agens quinquagesimum sextum.



Caesar Gallic War | Bibliography of Editions Used | Maps and Tools | About | Contact