|
|
Line 1: |
Line 1: |
| Vt belli signum Laurenti Turnus ab arce
| | Hello this is Vergil |
| extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
| |
| utque acris concussit equos utque impulit arma,
| |
| extemplo turbati animi, simul omne tumultu
| |
| coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus 5
| |
| effera. ductores primi Messapus et Vfens
| |
| contemptorque deum Mezentius undique cogunt
| |
| auxilia et latos uastant cultoribus agros.
| |
| mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem
| |
| qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros, 10
| |
| aduectum Aenean classi uictosque penatis
| |
| inferre et fatis regem se dicere posci
| |
| edoceat, multasque uiro se adiungere gentis
| |
| Dardanio et late Latio increbrescere nomen:
| |
| quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur, 15
| |
| euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi
| |
| quam Turno regi aut regi apparere Latino.
| |
| Talia per Latium. quae Laomedontius heros
| |
| cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu,
| |
| atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc 20
| |
| in partisque rapit uarias perque omnia uersat,
| |
| sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
| |
| sole repercussum aut radiantis imagine lunae
| |
| omnia peruolitat late loca, iamque sub auras
| |
| erigitur summique ferit laquearia tecti. 25
| |
| nox erat et terras animalia fessa per omnis
| |
| alituum pecudumque genus sopor altus habebat,
| |
| cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
| |
| Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
| |
| procubuit seramque dedit per membra quietem. 30
| |
| huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno
| |
| populeas inter senior se attollere frondes
| |
| uisus (eum tenuis glauco uelabat amictu
| |
| carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),
| |
| tum sic adfari et curas his demere dictis: 35
| |
| 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
| |
| qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas,
| |
| exspectate solo Laurenti aruisque Latinis,
| |
| hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates.
| |
| neu belli terrere minis; tumor omnis et irae 40
| |
| concessere deum.
| |
| iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum,
| |
| litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus
| |
| triginta capitum fetus enixa iacebit,
| |
| alba solo recubans, albi circum ubera nati. 45
| |
| [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]
| |
| ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
| |
| Ascanius clari condet cognominis Albam.
| |
| haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat
| |
| expedias uictor, paucis (aduerte) docebo. 50
| |
| Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
| |
| qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
| |
| delegere locum et posuere in montibus urbem
| |
| Pallantis proaui de nomine Pallanteum.
| |
| hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; 55
| |
| hos castris adhibe socios et foedera iunge.
| |
| ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
| |
| aduersum remis superes subuectus ut amnem.
| |
| surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
| |
| Iunoni fer rite preces, iramque minasque 60
| |
| supplicibus supera uotis. mihi uictor honorem
| |
| persolues. ego sum pleno quem flumine cernis
| |
| stringentem ripas et pinguia culta secantem,
| |
| caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
| |
| hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.' 65
| |
| Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto
| |
| ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
| |
| surgit et aetherii spectans orientia solis
| |
| lumina rite cauis undam de flumine palmis
| |
| sustinet ac talis effundit ad aethera uoces: 70
| |
| 'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
| |
| tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
| |
| accipite Aenean et tandem arcete periclis.
| |
| quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
| |
| fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis, 75
| |
| semper honore meo, semper celebrabere donis
| |
| corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum.
| |
| adsis o tantum et propius tua numina firmes.'
| |
| sic memorat, geminasque legit de classe biremis
| |
| remigioque aptat, socios simul instruit armis. 80
| |
| Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,
| |
| candida per siluam cum fetu concolor albo
| |
| procubuit uiridique in litore conspicitur sus;
| |
| quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,
| |
| mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85
| |
| Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem
| |
| leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
| |
| mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
| |
| sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
| |
| ergo iter inceptum celerant rumore secundo: 90
| |
| labitur uncta uadis abies; mirantur et undae,
| |
| miratur nemus insuetum fulgentia longe
| |
| scuta uirum fluuio pictasque innare carinas.
| |
| olli remigio noctemque diemque fatigant
| |
| et longos superant flexus, uariisque teguntur 95
| |
| arboribus, uiridisque secant placido aequore siluas.
| |
| sol medium caeli conscenderat igneus orbem
| |
| cum muros arcemque procul ac rara domorum
| |
| tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo
| |
| aequauit, tum res inopes Euandrus habebat. 100
| |
| ocius aduertunt proras urbique propinquant.
| |
| Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
| |
| Amphitryoniadae magno diuisque ferebat
| |
| ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
| |
| una omnes iuuenum primi pauperque senatus 105
| |
| tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
| |
| ut celsas uidere rates atque inter opacum
| |
| adlabi nemus et tacitos incumbere remis,
| |
| terrentur uisu subito cunctique relictis
| |
| consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas 110
| |
| sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse,
| |
| et procul e tumulo: 'iuuenes, quae causa subegit
| |
| ignotas temptare uias? quo tenditis?' inquit.
| |
| 'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'
| |
| tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115
| |
| paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:
| |
| 'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,
| |
| quos illi bello profugos egere superbo.
| |
| Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
| |
| Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.' 120
| |
| obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
| |
| 'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem
| |
| adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'
| |
| excepitque manu dextramque amplexus inhaesit;
| |
| progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt. 125
| |
| Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
| |
| 'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
| |
| et uitta comptos uoluit praetendere ramos,
| |
| non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas
| |
| quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130
| |
| sed mea me uirtus et sancta oracula diuum
| |
| cognatique patres, tua terris didita fama,
| |
| coniunxere tibi et fatis egere uolentem.
| |
| Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
| |
| Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus 135
| |
| aduehitur Teucros; Electram maximus Atlas
| |
| edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.
| |
| uobis Mercurius pater est, quem candida Maia
| |
| Cyllenae gelido conceptum uertice fudit;
| |
| at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140
| |
| idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.
| |
| sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
| |
| his fretus non legatos neque prima per artem
| |
| temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque
| |
| obieci caput et supplex ad limina ueni. 145
| |
| gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
| |
| insequitur; nos si pellant nihil afore credunt
| |
| quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,
| |
| et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
| |
| accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello 150
| |
| pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.'
| |
| Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
| |
| iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
| |
| tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum,
| |
| accipio agnoscoque libens! ut uerba parentis 155
| |
| et uocem Anchisae magni uultumque recordor!
| |
| nam memini Hesionae uisentem regna sororis
| |
| Laomedontiaden Priamum Salamina petentem
| |
| protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.
| |
| tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas, 160
| |
| mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
| |
| Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat
| |
| Anchises. mihi mens iuuenali ardebat amore
| |
| compellare uirum et dextrae coniungere dextram;
| |
| accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165
| |
| ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
| |
| discedens chlamydemque auro dedit intertextam,
| |
| frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
| |
| ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
| |
| et lux cum primum terris se crastina reddet, 170
| |
| auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.
| |
| interea sacra haec, quando huc uenistis amici,
| |
| annua, quae differre nefas, celebrate fauentes
| |
| nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'
| |
| Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175
| |
| pocula gramineoque uiros locat ipse sedili,
| |
| praecipuumque toro et uillosi pelle leonis
| |
| accipit Aenean solioque inuitat acerno.
| |
| tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos
| |
| uiscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris 180
| |
| dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
| |
| uescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus
| |
| perpetui tergo bouis et lustralibus extis.
| |
| Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
| |
| rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis, 185
| |
| has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
| |
| uana superstitio ueterumque ignara deorum
| |
| imposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis
| |
| seruati facimus meritosque nouamus honores.
| |
| iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190
| |
| disiectae procul ut moles desertaque montis
| |
| stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
| |
| hic spelunca fuit uasto summota recessu,
| |
| semihominis Caci facies quam dira tenebat
| |
| solis inaccessam radiis; semperque recenti 195
| |
| caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
| |
| ora uirum tristi pendebant pallida tabo.
| |
| huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
| |
| ore uomens ignis magna se mole ferebat.
| |
| attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200
| |
| auxilium aduentumque dei. nam maximus ultor
| |
| tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
| |
| Alcides aderat taurosque hac uictor agebat
| |
| ingentis, uallemque boues amnemque tenebant.
| |
| at furis Caci mens effera, ne quid inausum 205
| |
| aut intractatum scelerisue doliue fuisset,
| |
| quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
| |
| auertit, totidem forma superante iuuencas.
| |
| atque hos, ne qua forent pedibus uestigia rectis,
| |
| cauda in speluncam tractos uersisque uiarum 210
| |
| indiciis raptor saxo occultabat opaco;
| |
| quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
| |
| interea, cum iam stabulis saturata moueret
| |
| Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
| |
| discessu mugire boues atque omne querelis 215
| |
| impleri nemus et colles clamore relinqui.
| |
| reddidit una boum uocem uastoque sub antro
| |
| mugiit et Caci spem custodita fefellit.
| |
| hic uero Alcidae furiis exarserat atro
| |
| felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum 220
| |
| robur, et aerii cursu petit ardua montis.
| |
| tum primum nostri Cacum uidere timentem
| |
| turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro
| |
| speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
| |
| ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225
| |
| deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
| |
| pendebat, fultosque emuniit obice postis,
| |
| ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
| |
| accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
| |
| dentibus infrendens. ter totum feruidus ira 230
| |
| lustrat Auentini montem, ter saxea temptat
| |
| limina nequiquam, ter fessus ualle resedit.
| |
| stabat acuta silex praecisis undique saxis
| |
| speluncae dorso insurgens, altissima uisu,
| |
| dirarum nidis domus opportuna uolucrum. 235
| |
| hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat ad amnem,
| |
| dexter in aduersum nitens concussit et imis
| |
| auulsam soluit radicibus, inde repente
| |
| impulit; impulsu quo maximus intonat aether,
| |
| dissultant ripae refluitque exterritus amnis. 240
| |
| at specus et Caci detecta apparuit ingens
| |
| regia, et umbrosae penitus patuere cauernae,
| |
| non secus ac si qua penitus ui terra dehiscens
| |
| infernas reseret sedes et regna recludat
| |
| pallida, dis inuisa, superque immane barathrum 245
| |
| cernatur, trepident immisso lumine Manes.
| |
| ergo insperata deprensum luce repente
| |
| inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem
| |
| desuper Alcides telis premit, omniaque arma
| |
| aduocat et ramis uastisque molaribus instat. 250
| |
| ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
| |
| faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
| |
| euomit inuoluitque domum caligine caeca
| |
| prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
| |
| fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255
| |
| non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
| |
| praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
| |
| fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
| |
| hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem
| |
| corripit in nodum complexus, et angit inhaerens 260
| |
| elisos oculos et siccum sanguine guttur.
| |
| panditur extemplo foribus domus atra reuulsis
| |
| abstractaeque boues abiurataeque rapinae
| |
| caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer
| |
| protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo 265
| |
| terribilis oculos, uultum uillosaque saetis
| |
| pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.
| |
| ex illo celebratus honos laetique minores
| |
| seruauere diem, primusque Potitius auctor
| |
| et domus Herculei custos Pinaria sacri 270
| |
| hanc aram luco statuit, quae maxima semper
| |
| dicetur nobis et erit quae maxima semper.
| |
| quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum
| |
| cingite fronde comas et pocula porgite dextris,
| |
| communemque uocate deum et date uina uolentes.' 275
| |
| dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
| |
| uelauitque comas foliisque innexa pependit,
| |
| et sacer impleuit dextram scyphus. ocius omnes
| |
| in mensam laeti libant diuosque precantur.
| |
| Deuexo interea propior fit Vesper Olympo. 280
| |
| iamque sacerdotes primusque Potitius ibant
| |
| pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
| |
| instaurant epulas et mensae grata secundae
| |
| dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
| |
| tum Salii ad cantus incensa altaria circum 285
| |
| populeis adsunt euincti tempora ramis,
| |
| hic iuuenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
| |
| Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae
| |
| monstra manu geminosque premens eliserit anguis,
| |
| ut bello egregias idem disiecerit urbes, 290
| |
| Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
| |
| rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
| |
| pertulerit. 'tu nubigenas, inuicte, bimembris
| |
| Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
| |
| prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem. 295
| |
| te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
| |
| ossa super recubans antro semesa cruento;
| |
| nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus
| |
| arduus arma tenens; non te rationis egentem
| |
| Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 300
| |
| salue, uera Iouis proles, decus addite diuis,
| |
| et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
| |
| talia carminibus celebrant; super omnia Caci
| |
| speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
| |
| consonat omne nemus strepitu collesque resultant. 305
| |
| Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem
| |
| perfectis referunt. ibat rex obsitus aeuo,
| |
| et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
| |
| ingrediens uarioque uiam sermone leuabat.
| |
| miratur facilisque oculos fert omnia circum 310
| |
| Aeneas, capiturque locis et singula laetus
| |
| exquiritque auditque uirum monimenta priorum.
| |
| tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:
| |
| 'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant
| |
| gensque uirum truncis et duro robore nata, 315
| |
| quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
| |
| aut componere opes norant aut parcere parto,
| |
| sed rami atque asper uictu uenatus alebat.
| |
| primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo
| |
| arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis. 320
| |
| is genus indocile ac dispersum montibus altis | |
| composuit legesque dedit, Latiumque uocari
| |
| maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
| |
| aurea quae perhibent illo sub rege fuere
| |
| saecula: sic placida populos in pace regebat, 325
| |
| deterior donec paulatim ac decolor aetas
| |
| et belli rabies et amor successit habendi.
| |
| tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae,
| |
| saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
| |
| tum reges asperque immani corpore Thybris, 330
| |
| a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim
| |
| diximus; amisit uerum uetus Albula nomen.
| |
| me pulsum patria pelagique extrema sequentem
| |
| Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
| |
| his posuere locis, matrisque egere tremenda 335
| |
| Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.'
| |
| Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram
| |
| et Carmentalem Romani nomine portam
| |
| quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
| |
| uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340
| |
| Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
| |
| hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum
| |
| rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal
| |
| Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
| |
| nec non et sacri monstrat nemus Argileti 345
| |
| testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
| |
| hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit
| |
| aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis.
| |
| iam tum religio pauidos terrebat agrestis
| |
| dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant. 350
| |
| 'hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso uertice collem
| |
| (quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum
| |
| credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem
| |
| aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
| |
| haec duo praeterea disiectis oppida muris, 355
| |
| reliquias ueterumque uides monimenta uirorum.
| |
| hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem;
| |
| Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
| |
| talibus inter se dictis ad tecta subibant
| |
| pauperis Euandri, passimque armenta uidebant 360
| |
| Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
| |
| ut uentum ad sedes, 'haec' inquit 'limina uictor
| |
| Alcides subiit, haec illum regia cepit.
| |
| aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
| |
| finge deo, rebusque ueni non asper egenis.' 365
| |
| dixit, et angusti subter fastigia tecti
| |
| ingentem Aenean duxit stratisque locauit
| |
| effultum foliis et pelle Libystidis ursae:
| |
| nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
| |
| At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 370
| |
| Laurentumque minis et duro mota tumultu
| |
| Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
| |
| incipit et dictis diuinum aspirat amorem:
| |
| 'dum bello Argolici uastabant Pergama reges
| |
| debita casurasque inimicis ignibus arces, 375
| |
| non ullum auxilium miseris, non arma rogaui
| |
| artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,
| |
| incassumue tuos uolui exercere labores,
| |
| quamuis et Priami deberem plurima natis,
| |
| et durum Aeneae fleuissem saepe laborem. 380
| |
| nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris:
| |
| ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen
| |
| arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,
| |
| te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
| |
| aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385
| |
| ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.'
| |
| dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis
| |
| cunctantem amplexu molli fouet. ille repente
| |
| accepit solitam flammam, notusque medullas
| |
| intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390
| |
| non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
| |
| ignea rima micans percurrit lumine nimbos;
| |
| sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
| |
| tum pater aeterno fatur deuinctus amore:
| |
| 'quid causas petis ex alto? fiducia cessit 395
| |
| quo tibi, diua, mei? similis si cura fuisset,
| |
| tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;
| |
| nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant
| |
| stare decemque alios Priamum superesse per annos.
| |
| et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400
| |
| quidquid in arte mea possum promittere curae,
| |
| quod fieri ferro liquidoue potest electro,
| |
| quantum ignes animaeque ualent, absiste precando
| |
| uiribus indubitare tuis.' ea uerba locutus
| |
| optatos dedit amplexus placidumque petiuit 405
| |
| coniugis infusus gremio per membra soporem.
| |
| Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
| |
| curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
| |
| cui tolerare colo uitam tenuique Minerua
| |
| impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis 410
| |
| noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
| |
| exercet penso, castum ut seruare cubile
| |
| coniugis et possit paruos educere natos:
| |
| haud secus ignipotens nec tempore segnior illo
| |
| mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 415
| |
| insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
| |
| erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,
| |
| quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
| |
| antra Aetnaea tonant, ualidique incudibus ictus
| |
| auditi referunt gemitus, striduntque cauernis 420
| |
| stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
| |
| Volcani domus et Volcania nomine tellus.
| |
| hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
| |
| ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro,
| |
| Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. 425
| |
| his informatum manibus iam parte polita
| |
| fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
| |
| deicit in terras, pars imperfecta manebat.
| |
| tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
| |
| addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri. 430
| |
| fulgores nunc terrificos sonitumque metumque
| |
| miscebant operi flammisque sequacibus iras.
| |
| parte alia Marti currumque rotasque uolucris
| |
| instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes;
| |
| aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, 435
| |
| certatim squamis serpentum auroque polibant
| |
| conexosque anguis ipsamque in pectore diuae
| |
| Gorgona desecto uertentem lumina collo.
| |
| 'tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores,
| |
| Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem: 440
| |
| arma acri facienda uiro. nunc uiribus usus,
| |
| nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
| |
| praecipitate moras.' nec plura effatus, at illi
| |
| ocius incubuere omnes pariterque laborem
| |
| sortiti. fluit aes riuis aurique metallum 445
| |
| uulnificusque chalybs uasta fornace liquescit.
| |
| ingentem clipeum informant, unum omnia contra
| |
| tela Latinorum, septenosque orbibus orbis
| |
| impediunt. alii uentosis follibus auras
| |
| accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt 450
| |
| aera lacu; gemit impositis incudibus antrum;
| |
| illi inter sese multa ui bracchia tollunt
| |
| in numerum, uersantque tenaci forcipe massam.
| |
| Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
| |
| Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma 455
| |
| et matutini uolucrum sub culmine cantus.
| |
| consurgit senior tunicaque inducitur artus
| |
| et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis.
| |
| tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem
| |
| demissa ab laeua pantherae terga retorquens. 460
| |
| nec non et gemini custodes limine ab alto
| |
| praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
| |
| hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
| |
| sermonum memor et promissi muneris heros.
| |
| nec minus Aeneas se matutinus agebat; 465
| |
| filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
| |
| congressi iungunt dextras mediisque residunt
| |
| aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
| |
| rex prior haec:
| |
| 'maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam 470
| |
| res equidem Troiae uictas aut regna fatebor,
| |
| nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
| |
| exiguae uires; hinc Tusco claudimur amni,
| |
| hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
| |
| sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis 475
| |
| iungere castra paro, quam fors inopina salutem
| |
| ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
| |
| haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto
| |
| urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
| |
| gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. 480
| |
| hanc multos florentem annos rex deinde superbo
| |
| imperio et saeuis tenuit Mezentius armis.
| |
| quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
| |
| effera? di capiti ipsius generique reseruent!
| |
| mortua quin etiam iungebat corpora uiuis 485
| |
| componens manibusque manus atque oribus ora,
| |
| tormenti genus, et sanie taboque fluentis
| |
| complexu in misero longa sic morte necabat.
| |
| at fessi tandem ciues infanda furentem
| |
| armati circumsistunt ipsumque domumque, 490
| |
| obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
| |
| ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
| |
| confugere et Turni defendier hospitis armis.
| |
| ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,
| |
| regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. 495
| |
| his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
| |
| toto namque fremunt condensae litore puppes
| |
| signaque ferre iubent, retinet longaeuus haruspex
| |
| fata canens: "o Maeoniae delecta iuuentus,
| |
| flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem 500
| |
| fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
| |
| nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
| |
| externos optate duces." tum Etrusca resedit
| |
| hoc acies campo monitis exterrita diuum.
| |
| ipse oratores ad me regnique coronam 505
| |
| cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
| |
| succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
| |
| sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
| |
| inuidet imperium seraeque ad fortia uires.
| |
| natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella 510
| |
| hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis
| |
| et generi fatum indulget, quem numina poscunt,
| |
| ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
| |
| hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
| |
| Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro 515
| |
| militiam et graue Martis opus, tua cernere facta
| |
| adsuescat, primis et te miretur ab annis.
| |
| Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
| |
| lecta dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.'
| |
| Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant 520
| |
| Aeneas Anchisiades et fidus Achates,
| |
| multaque dura suo tristi cum corde putabant,
| |
| ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
| |
| namque improuiso uibratus ab aethere fulgor
| |
| cum sonitu uenit et ruere omnia uisa repente, 525
| |
| Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
| |
| suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens.
| |
| arma inter nubem caeli in regione serena
| |
| per sudum rutilare uident et pulsa tonare.
| |
| obstipuere animis alii, sed Troius heros 530
| |
| agnouit sonitum et diuae promissa parentis.
| |
| tum memorat: 'ne uero, hospes, ne quaere profecto
| |
| quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
| |
| hoc signum cecinit missuram diua creatrix,
| |
| si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras 535
| |
| laturam auxilio.
| |
| heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!
| |
| quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas
| |
| scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues,
| |
| Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant.' 540
| |
| Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
| |
| et primum Herculeis sopitas ignibus aras
| |
| excitat, hesternumque larem paruosque penatis
| |
| laetus adit; mactat lectas de more bidentis
| |
| Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus. 545
| |
| post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit,
| |
| quorum de numero qui sese in bella sequantur
| |
| praestantis uirtute legit; pars cetera prona
| |
| fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
| |
| nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque. 550
| |
| dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua;
| |
| ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis
| |
| pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.
| |
| Fama uolat paruam subito uulgata per urbem
| |
| ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis. 555
| |
| uota metu duplicant matres, propiusque periclo
| |
| it timor et maior Martis iam apparet imago.
| |
| tum pater Euandrus dextram complexus euntis
| |
| haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:
| |
| 'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 560
| |
| qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
| |
| straui scutorumque incendi uictor aceruos
| |
| et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
| |
| nascenti cui tris animas Feronia mater
| |
| (horrendum dictu) dederat, terna arma mouenda— 565
| |
| ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
| |
| abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
| |
| non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam,
| |
| nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
| |
| huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset 570
| |
| funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem.
| |
| at uos, o superi, et diuum tu maxime rector
| |
| Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
| |
| et patrias audite preces. si numina uestra
| |
| incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant, 575
| |
| si uisurus eum uiuo et uenturus in unum,
| |
| uitam oro, patior quemuis durare laborem.
| |
| sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
| |
| nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere uitam,
| |
| dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580
| |
| dum te, care puer, mea sola et sera uoluptas,
| |
| complexu teneo, grauior neu nuntius auris
| |
| uulneret.' haec genitor digressu dicta supremo
| |
| fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.
| |
| Iamque adeo exierat portis equitatus apertis 585
| |
| Aeneas inter primos et fidus Achates,
| |
| inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas
| |
| it medio chlamyde et pictis conspectus in armis,
| |
| qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
| |
| quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, 590
| |
| extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit.
| |
| stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur
| |
| pulueream nubem et fulgentis aere cateruas.
| |
| olli per dumos, qua proxima meta uiarum,
| |
| armati tendunt; it clamor, et agmine facto 595
| |
| quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.
| |
| est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
| |
| religione patrum late sacer; undique colles
| |
| inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt.
| |
| Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos, 600
| |
| aruorum pecorisque deo, lucumque diemque,
| |
| qui primi finis aliquando habuere Latinos.
| |
| haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
| |
| castra locis, celsoque omnis de colle uideri
| |
| iam poterat legio et latis tendebat in aruis. 605
| |
| huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus
| |
| succedunt, fessique et equos et corpora curant.
| |
| At Venus aetherios inter dea candida nimbos
| |
| dona ferens aderat; natumque in ualle reducta
| |
| ut procul egelido secretum flumine uidit, 610
| |
| talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
| |
| 'en perfecta mei promissa coniugis arte
| |
| munera. ne mox aut Laurentis, nate, superbos
| |
| aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.'
| |
| dixit, et amplexus nati Cytherea petiuit, 615
| |
| arma sub aduersa posuit radiantia quercu.
| |
| ille deae donis et tanto laetus honore
| |
| expleri nequit atque oculos per singula uoluit,
| |
| miraturque interque manus et bracchia uersat
| |
| terribilem cristis galeam flammasque uomentem, 620
| |
| fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,
| |
| sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes
| |
| solis inardescit radiis longeque refulget;
| |
| tum leuis ocreas electro auroque recocto,
| |
| hastamque et clipei non enarrabile textum. 625
| |
| illic res Italas Romanorumque triumphos
| |
| haud uatum ignarus uenturique inscius aeui
| |
| fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
| |
| stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.
| |
| fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro 630
| |
| procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
| |
| ludere pendentis pueros et lambere matrem
| |
| impauidos, illam tereti ceruice reflexa
| |
| mulcere alternos et corpora fingere lingua.
| |
| nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 635
| |
| consessu caueae, magnis Circensibus actis,
| |
| addiderat, subitoque nouum consurgere bellum
| |
| Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris.
| |
| post idem inter se posito certamine reges
| |
| armati Iouis ante aram paterasque tenentes 640
| |
| stabant et caesa iungebant foedera porca.
| |
| haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae
| |
| distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!),
| |
| raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus
| |
| per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres. 645
| |
| nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
| |
| accipere ingentique urbem obsidione premebat;
| |
| Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
| |
| illum indignanti similem similemque minanti
| |
| aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles 650
| |
| et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis.
| |
| in summo custos Tarpeiae Manlius arcis
| |
| stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
| |
| Romuleoque recens horrebat regia culmo.
| |
| atque hic auratis uolitans argenteus anser 655
| |
| porticibus Gallos in limine adesse canebat;
| |
| Galli per dumos aderant arcemque tenebant
| |
| defensi tenebris et dono noctis opacae.
| |
| aurea caesaries ollis atque aurea uestis,
| |
| uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla 660
| |
| auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
| |
| gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
| |
| hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
| |
| lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
| |
| extuderat, castae ducebant sacra per urbem 665
| |
| pilentis matres in mollibus. hinc procul addit
| |
| Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
| |
| et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci
| |
| pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
| |
| secretosque pios, his dantem iura Catonem. 670
| |
| haec inter tumidi late maris ibat imago
| |
| aurea, sed fluctu spumabant caerula cano,
| |
| et circum argento clari delphines in orbem
| |
| aequora uerrebant caudis aestumque secabant.
| |
| in medio classis aeratas, Actia bella, 675
| |
| cernere erat, totumque instructo Marte uideres
| |
| feruere Leucaten auroque effulgere fluctus.
| |
| hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
| |
| cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
| |
| stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas 680
| |
| laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus.
| |
| parte alia uentis et dis Agrippa secundis
| |
| arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum,
| |
| tempora nauali fulgent rostrata corona.
| |
| hinc ope barbarica uariisque Antonius armis, 685
| |
| uictor ab Aurorae populis et litore rubro,
| |
| Aegyptum uirisque Orientis et ultima secum
| |
| Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
| |
| una omnes ruere ac totum spumare reductis
| |
| conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. 690
| |
| alta petunt; pelago credas innare reuulsas
| |
| Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
| |
| tanta mole uiri turritis puppibus instant.
| |
| stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum
| |
| spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt. 695
| |
| regina in mediis patrio uocat agmina sistro,
| |
| necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
| |
| omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
| |
| contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam
| |
| tela tenent. saeuit medio in certamine Mauors 700
| |
| caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,
| |
| et scissa gaudens uadit Discordia palla,
| |
| quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
| |
| Actius haec cernens arcum intendebat Apollo
| |
| desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 705
| |
| omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei.
| |
| ipsa uidebatur uentis regina uocatis
| |
| uela dare et laxos iam iamque immittere funis.
| |
| illam inter caedes pallentem morte futura
| |
| fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri, 710
| |
| contra autem magno maerentem corpore Nilum
| |
| pandentemque sinus et tota ueste uocantem
| |
| caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos.
| |
| at Caesar, triplici inuectus Romana triumpho
| |
| moenia, dis Italis uotum immortale sacrabat, 715
| |
| maxima ter centum totam delubra per urbem.
| |
| laetitia ludisque uiae plausuque fremebant;
| |
| omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
| |
| ante aras terram caesi strauere iuuenci.
| |
| ipse sedens niueo candentis limine Phoebi 720
| |
| dona recognoscit populorum aptatque superbis
| |
| postibus; incedunt uictae longo ordine gentes,
| |
| quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis.
| |
| hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
| |
| hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos 725
| |
| finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
| |
| extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
| |
| indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
| |
| Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
| |
| miratur rerumque ignarus imagine gaudet 730
| |
| attollens umero famamque et fata nepotum.
| |