Catullus Poems-1-60: Difference between revisions
From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search
No edit summary |
|||
Line 80: | Line 80: | ||
== Vivamus mea Lesbia, atque amemus, == | == Vivamus mea Lesbia, atque amemus, == | ||
== rumoresque senum severiorum == | == rumoresque senum severiorum == | ||
'''senum''': is this '''senex''' genative plural? if so shouldn't it be '''senium''' or is this a poetic spelling? | |||
== omnes unius aestimemus assis! == | == omnes unius aestimemus assis! == | ||
== soles occidere et redire possunt: == | == soles occidere et redire possunt: == |
Revision as of 23:37, 24 January 2008
Go back to list of Catullus' poems
Poem 1
Cui dono lepidum novum libellum
lepidus -a -um: fine, elegant
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas.
Iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis...
Doctis, Iuppiter, et laboriosis!
Quare habe tibi quidquid hoc libelli—
qualecumque, quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo!
Poem 2
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
credo ut tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas!
Poem 3
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum:
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.
Poem 4
Phaselus ille, quem videtis, hospites,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
Et hoc negat minacis hadriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phaselus antea fuit
comata silva; nam Cyrotio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phaselus, ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse facta, cum veniret a mari
novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere; nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
Poem 5
Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
senum: is this senex genative plural? if so shouldn't it be senium or is this a poetic spelling?