Catullus Poems-1-60: Difference between revisions
Line 1,445: | Line 1,445: | ||
==Poem 58== | ==Poem 58== | ||
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, | |||
illa Lesbia, quam Catullus unam | illa Lesbia, quam Catullus unam | ||
plus quam se atque suos | |||
nunc in | plus quam se atque suos amavit omnes, | ||
glubit magnanimi Remi nepotes. | |||
nunc in quadriviis et angiportis | |||
glubit magnanimi Remi nepotes. | |||
==Poem 58b== | ==Poem 58b== |
Revision as of 02:11, 4 January 2011
Poem 1
Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas.
Iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis!
Quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque, quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo.
Poem 2
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
credo ut tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas!
tam gratum est mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.
Poem 3
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum:
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat-
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! o miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.
Poem 4
Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
Et hoc negat minacis Hadriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum
(ubi iste post phaselus antea fuit
comata silua - nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma).
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phaselus, ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore;
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse facta, cum veniret a mari
novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
sed haec prius fuere; nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
Poem 5
Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
Soles occidere et redire possunt;
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum;
dein mille altera, dein secunda centum;
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
Poem 6
Flavi, delicias tuas Catullo,
ni sint illepidae atque inelegantes,
velles dicere nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam te non viduas iacere noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syrio fragrans olivo,
pulvinusque peraeque et hic et ille
attritus, tremulique quassa lecti
argutatio inambulatioque.
nam nil stupra valet, nihil tacere.
Cur? Non tam latera ecfututa pandas,
ni tu quid facias ineptiarum.
Quare, quidquid habes boni malique,
dic nobis. Volo te ac tuos amores
ad caelum lepido vocare versu.
Poem 7
Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis
oraclum Iouis inter aestuosi
et Batti veteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores:
tam te basia multa basiare
vesano satis et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.
Poem 8
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla;
ibi illa multa cum iocosa fiebant
quae tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non volt: tu quoque, impotens, noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella! Iam Catullus obdurat,
nec te requiret, nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te! Quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? Cui videberis bella?
Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?
Quem basiabis? Cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.
Poem 9
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
venistine domum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati!
Visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque suaviabor.
O quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?
Poem 10
Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum:
scortillum (ut mihi tum repente visum est)
non sane illepidum neque invenustum;
huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
et quonam mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat: nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret:
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
"At certe tamen," inquiunt "quod illic
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines." Ego (ut puellae
unum me facerem beatiorem)
"Non" inquam "mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos."
(At mi nullus erat nec hic neque illic
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.)
Hic illa, ut decuit cinaediorem,
"Quaeso," inquit "mihi, mi Catulle, paulum
istos commoda: nam volo ad Serapim
deferri." "Mane," inquii puellae,
"istud quod modo dixeram me habere ...
fugit me ratio: meus sodalis-
Cinna est Gaius - is sibi paravit.
Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem!"
Poem 11
Furi et Aureli comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoӓ
- tunditur unda,
sive in Hyrcanos Arabasve molles,
seu Sagas sagittiferosve Parthos,
sive quae septemgeminus colorat
- aequora Nilus,
sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti-
- mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque feret voluntas
caelitum, temptare simul parati,
pauca nuntiate meae puellae
- non bona dicta:
cum suis vivat valeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
- ilia rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
- tactus aratro est.
Poem 12
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris, in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? Crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit; est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte,
quod non me movet aestimatione,
uerum est mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius; haec amem necesse est
ut Veraniolum meum et Fabullum.
Poem 13
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus -
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis;
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
seu quid suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque;
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Poem 14
NI te plus oculis meis amarem, iucundissime Calue, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur me tot male perderes poetis? isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! non non hoc tibi, false, sic abibit. nam si luxerit ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam uenena. ac te his suppliciis remunerabor. uos hinc interea ualete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae.
Poem 14b
SI qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque uestras non horrebitis admouere nobis,
Poem 15
COMMENDO tibi me ac meos amores, Aureli. ueniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, conserues puerum mihi pudice, non dico a populo-- nihil ueremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt sua occupati-- uerum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. quem tu qua lubet, ut lubet moueto quantum uis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque uecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas. a tum te miserum malique fati! quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.
Poem 16
Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici,
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis
qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
Pedicabo ego vos et irrumabo.
Poem 17
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed uereris inepta crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis, ne supinus eat cauaque in palude recumbat: sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo uolo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, uerum totius ut lacus putidaeque paludis liuidissima maximeque est profunda uorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. cui cum sit uiridissimo nupta flore puella et puella tenellulo delicatior haedo, adseruanda nigerrimis diligentius uuis, ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare ueternum, et supinum animum in graui derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
Poem 21
AVRELI, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam: nam simul es, iocaris una, haerens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi instruentem tangam te prior irrumatione. atque id si faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire me me puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus.
Poem 22
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homo est venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
relata: cartae regiae, noui libri,
noui umbilici, lora rubra membranae,
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
aut si quid hac re scitius videbatur,
idem infaceto est infacetior rure,
simul poëmata attigit, neque idem umquam
aeque est beatus ac poëma cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. Suus cuique attributus est error;
sed non videmus manticae quod in tergo est.
Poem 23
FVRI, cui neque seruus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, uerum est et pater et nouerca, quorum dentes uel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam ualetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graues ruinas, non facta impia, non dolos ueneni, non casus alios periculorum. atque corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione. quare non tibi sit bene ac beate? a te sudor abest, abest saliua, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno; atque id durius est faba et lapillis. quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare posses haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parui, et sestertia quae soles precari centum desine: nam sat es beatus.
Poem 24
O qui flosculus es Iuuentiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem diuitias Midae dedisses isti, cui neque seruus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari. 'qui? non est homo bellus?' inquies. est: sed bello huic neque seruus est neque arca. hoc tu quam lubet abice eleuaque: nec seruum tamen ille habet neque arcam.
Poem 25
CINAEDE Thalle, mollior cuniculi capillo uel anseris medullula uel imula oricilla uel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle, turbida rapacior procella, cum diua mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum, quod inuolasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam auita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues, uelut minuta magno deprensa nauis in mari, uesaniente uento.
Poem 26
Furi, villula vestra non ad Austri
flatus opposita est neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!
Poem 27
Minister vetuli puer Falerni
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae
ebrioso acino ebriosioris.
At vos quo lubet hinc abite, lymphae,
vini pernicies, et ad severos
migrate. Hic merus est Thyonianus.
Poem 28
Pisonis comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? Satisne cum isto
vappa frigoraque et famem tulistis?
Ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello?
O Memmi, bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus irrumasti.
Sed, quantum video, pari fuistis
casu: nam nihilo minore verpa
farti estis. Pete nobiles amicos!
At vobis mala multa di deaeque
dent, opprobria Romuli Remique.
Poem 29
Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod comata Gallia
habebat ante et ultima Britannia?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
Et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
Es impudicus et vorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vestra diffututa mentula
ducenties comesset et trecenties?
Quid est alid sinistra liberalitas?
Parum expatravit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
nunc Galliae timetur et Britanniae.
Quid hunc malum fovetis? Aut quid hic potest
nisi uncta devorare patrimonia?
Eone nomine urbis o piissimi
socer generque, perdidistis omnia?
Poem 30
ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. eheu quid faciant, dic, homines cuiue habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
Poem 31
PAENE insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique uasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inuiso, uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto? hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salue, o uenusta Sirmio, atque ero gaude gaudente, uosque, o Lydiae lacus undae, ridete quidquid est domi cachinnorum.
Poem 32
Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
Et si iusseris, illud adiuvato,
ne quis liminis obseret tabellam,
neu tibi lubeat foras abire,
sed domi maneas paresque nobis
novem continuas fututiones.
Verum si quid ages, statim iubeto:
nam pransus iaceo et satur supinus
pertundo tunicamque palliumque.
Poem 33
O FVRVM optime balneariorum Vibenni pater et cinaede fili (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est uoraciore), cur non exilium malasque in oras itis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse uenditare.
Poem 34
Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
- puellaeque canamus.
O Latonia, maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope Deliam
- deposivit olivam,
montium domina ut fores
silvarumque virentium
saltuumque reconditorum
- amniumque sonantum:
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
tu potens Triuia et notho es
- dicta lumine Luna.
Tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae bonis
- tecta frugibus exples.
Sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique,
antique ut solita es, bona
- sospites ope gentem.
Poem 35
POETAE tenero, meo sodali, uelim Caecilio, papyre, dicas Veronam ueniat, Noui relinquens Comi moenia Lariumque litus. nam quasdam uolo cogitationes amici accipiat sui meique. quare, si sapiet, uiam uorabit, quamuis candida milies puella euntem reuocet, manusque collo ambas iniciens roget morari. quae nunc, si mihi uera nuntiantur, illum deperit impotente amore. nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae ignes interiorem edunt medullam. ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior; est enim uenuste Magna Caecilio incohata Mater.
Poem 36
ANNALES Volusi, cacata carta, uotum soluite pro mea puella. nam sanctae Veneri Cupidinique uouit, si sibi restitutus essem desissemque truces uibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustulanda lignis. et hoc pessima se puella uidit iocose lepide uouere diuis. nunc o caeruleo creata ponto, quae sanctum Idalium Vriosque apertos quaeque Ancona Cnidumque harundinosam colis quaeque Amathunta quaeque Golgos quaeque Durrachium Hadriae tabernam, acceptum face redditumque uotum, si non illepidum neque inuenustum est. at uos interea uenite in ignem, pleni ruris et inficetiarum. annales Volusi, cacata carta.
Poem 37
Salax taberna vosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere, quidquid est puellarum,
confutuere et putare ceteros hircos?
An, continenter quod sedetis insulsi
centum (an ducenti?) non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores?
Atqui putate: namque totius vobis
frontem tabernae sopionibus scribam.
Puella nam mi, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. Hanc boni beatique
omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
et dens Hibera defricatus urina.
Poem 38
MALEST, Cornifici, tuo Catullo malest, me hercule, et laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? irascor tibi. sic meos amores? paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.
Poem 39
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usquequaque. Si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendum est te mihi, bone Egnati.
Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut parcus Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usquequaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
ut, quo iste vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
Poem 40
QVAENAM te mala mens, miselle Rauide, agit praecipitem in meos iambos? quis deus tibi non bene aduocatus uecordem parat excitare rixam? an ut peruenias in ora uulgi? quid uis? qualubet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa uoluisti amare poena.
Poem 41
AMEANA puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani. propinqui, quibus est puella curae, amicos medicosque conuocate: non est sana puella, nec rogare qualis sit solet aes imaginosum.
Poem 42
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
Iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi vestra reddituram
pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam et reflagitemus.
Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate:
"Moecha putida, redde codicillos!
Redde, putida moecha, codicillos!"
Non assis facis? O lutum, lupanar,
aut si perditius potest quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore voce
"Moecha putide, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!"
Sed nil proficimus, nihil movetur.
Mutanda est ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis:
"Pudica et proba, redde codicillos!"
Poem 43
SALVE, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani. ten prouincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o saeclum insapiens et infacetum!
Poem 44
O FVNDE noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere; at quibus cordi est, quouis Sabinum pignore esse contendunt), sed seu Sabine siue uerius Tiburs, fui libenter in tua suburbana uilla, malamque pectore expuli tussim, non inmerenti quam mihi meus uenter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, orationem in Antium petitorem plenam ueneni et pestilentiae legi. hic me grauedo frigida et frequens tussis quassauit usque, dum in tuum sinum fugi, et me recuraui otioque et urtica. quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin grauedinem et tussim non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
Poem 45
Acmen Septimius suos amores
tenens in gremio "mea" inquit "Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos,
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio veniam obvius leoni."
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.
At Acme leviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore suaviata,
"Sic" inquit "mea vita Septimille,
huic uni domino usque serviamus,
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis."
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.
Nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.
Unam Septimius misellus Acmen
mavult quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinisque.
Quis ullos homines beatiores
vidit, quis Venerem auspicatiorem?
Poem 46
Iam ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae volemus urbes.
Iam mens praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diversae varie viae reportant.
Poem 47
PORCI et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque mundi, uos Veraniolo meo et Fabullo uerpus praeposuit Priapus ille? uos conuiuia lauta sumptuose de die facitis, mei sodales quaerunt in triuio uocationes?
Poem 48
MELLITOS oculos tuos, Iuuenti, si quis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta nec numquam uidear satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis.
Poem 49
Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta
quanto tu optimus omnium patronus.
Poem 50
Hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut convenerat esse delicatos:
scribens versiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque vinum.
Atque illinc abii tuo lepore
incensus, Licini, facetiisque,
ut nec me miserum cibus iuvaret
nec somnus tegeret quiete ocellos,
sed toto indomitus furore lecto
versarer, cupiens videre lucem,
ut tecum loquerer simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
semimortua lectulo iacebant,
hoc, iucunde, tibi poëma feci,
ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax cave sis, precesque nostras,
oramus, cave despuas, ocelle,
ne poenas Nemesis reposcat a te;
est vemens dea: laedere hanc caveto.
Poem 51
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
- spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
- vocis in ore
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures gemina, teguntur
- lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
- perdidit urbes.
Poem 52
Quid est, Catulle? Quid moraris emori?
Sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est Catulle? Quid moraris emori?
Poem 53
RISI nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Caluos explicasset admirans ait haec manusque tollens, 'di magni, salaputium disertum!'
Poem 54
OTHONIS caput oppido est pusillum, et eri rustice semilauta crura, subtile et leue peditum Libonis, si non omnia, displicere uellem tibi et Sufficio seni recocto... irascere iterum meis iambis inmerentibus, unice imperator.
Poem 55
ORAMVS, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuae tenebrae. te Campo quaesiuimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iouis sacrato. in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas uultu uidi tamen sereno. auelte, sic ipse flagitabam, Camerium mihi pessimae puellae. quaedam inquit, nudum reduc... 'en hic in roseis latet papillis.' sed te iam ferre Herculi labos est; tanto te in fastu negas, amice. dic nobis ubi sis futurus, ede audacter, committe, crede luci. nunc te lacteolae tenent puellae? si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes. uerbosa gaudet Venus loquella. uel, si uis, licet obseres palatum, dum uestri sim particeps amoris.
Poem 56
O REM ridiculam, Cato, et iocosam, dignamque auribus et tuo cachinno! ride quidquid amas, Cato, Catullum: res est ridicula et nimis iocosa. deprendi modo pupulum puellae trusantem; hunc ego, si placet Dionae, protelo rigida mea cecidi.
Poem 57
PVLCRE conuenit improbis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. nec mirum: maculae pares utrisque, urbana altera et illa Formiana, impressae resident nec eluentur: morbosi pariter, gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis uorax adulter, riuales socii puellularum. pulcre conuenit improbis cinaedis.
Poem 58
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amavit omnes,
nunc in quadriviis et angiportis
glubit magnanimi Remi nepotes.
Poem 58b
NON custos si fingar ille Cretum, non Ladas ego pinnipesue Perseus, non si Pegaseo ferar uolatu, non Rhesi niueae citaeque bigae; adde huc plumipedas uolatilesque, uentorumque simul require cursum, quos iunctos, Cameri, mihi dicares: defessus tamen omnibus medullis et multis languoribus peresus essem te mihi, amice, quaeritando.
Poem 59
BONONIENSIS Rufa Rufulum fellat, uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis uidistis ipso rapere de rogo cenam, cum deuolutum ex igne prosequens panem ab semiraso tunderetur ustore.
Poem 60
NVM te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreauit ac taetra, ut supplicis uocem in nouissimo casu contemptam haberes, a nimis fero corde?