Ovid Amores 1.1: Difference between revisions
From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search
No edit summary |
No edit summary |
||
Line 32: | Line 32: | ||
:Musa, per undenos emodulanda pedes! | :Musa, per undenos emodulanda pedes! | ||
[ | [[Ovid, Amores]] |
Revision as of 18:53, 5 April 2012
Vocabulary for Ovid, Amores 1.1
Arma gravi numero violentaque bella parabam
- edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus—risisse Cupido
- dicitur atque unum surripuisse pedem.
'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? 5
- Pieridum vates, non tua turba sumus.
quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
- ventilet accensas flava Minerva faces?
quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
- lege pharetratae Virginis arva coli? 10
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
- instruat, Aoniam Marte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
- cur opus adfectas, ambitiose, novum?
an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? 15
- vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
- attenuat nervos proximus ille meos;
nec mihi materia est numeris levioribus apta,
- aut puer aut longas compta puella comas.' 20
Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
- legit in exitium spicula facta meum,
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
- 'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. 25
- uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
- ferrea cum vestris bella valete modis!
cingere litorea flaventia tempora myrto,
- Musa, per undenos emodulanda pedes!