Sulpicius Severus
THE LIFE OF SAINT MARTIN OF TOURS, BY SULPICIUS SEVERUS
Praefatio
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Sevērus Dēsīderiō frātrī cārissimō. Ego quidem, frāter ūnanimis, libellum quem dē vītā sānctī Martīnī scrīpseram, schedā suā premere et intrā domesticōs pariētēs cohibēre dēcrēveram, quia, ut sum nātūrā īnfirmissimus, iūdicia hūmāna vītābam, nē, quod fore arbitror, sermō incultior legentibus displicēret omniumque reprehēnsiōnis dignissimus iūdicārer, quī māteriem disertīs meritō scriptōribus reservandam impudēns occupāssem: sed petentī tibi saepius negāre nōn potuī. quid enim esset, quod nōn amōrī tuō vel cum dētrīmentō meī pudōris impenderem? 2. vērumtamen eā tibi fīdūciā libellum ēdidi, quā nūllī ā tē prōdendum reor, quia id spopondistī. sed vereor nē tū eī iānua sīs futūrus, et ēmissus semel revocārī nōn queat. 3. quod sī acciderit et ab aliquibus eum legī vīderis, bonā veniā id a lectōribus postulābis, ut rēs potius quam verba perpendant et aequō animō ferant, sī aurēs eōrum vitiōsus forsitan sermō perculerit, quia rēgnum Deī nōn in ēloquentiā, sed in fide cōnstat. 4. meminerint etiam, salūtem saeculō nōn ab ōrātōribus, cum utique, sī ūtile fuisset, id quoque Dominus praestāre potuisset, sed a piscātōribus praedīcātam esse. 5. ego enim, cum prīmum animum ad scrībendum appulī, quia nefās putārem tantī virī latēre virtūtēs, apud mē ipse dēcīdī, ut soloecismīs nōn ērubēscerem: quia nec magnam istārum umquam rērum scientiam contigissem, et sī quid ex hīs studiīs ōlim fortasse lībāssem, tōtum id dēsuētūdine tantī temporis perdidissem. 6. sed tamen nē nōs maneat tam molesta dēfēnsiō, suppressō, sī tibi vidētur, nōmine libellus ēdātur. quod ut fierī valeat, titulum frontis ērāde, ut mūta sit pāgina et, quod sufficit, loquātur māteriam, nōn loquātur auctōrem.
Section 1
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Plērīque mortālēs studiō et glōriae saeculārī ināniter dēditi exinde perennem, ut putābant, memoriam nōminis suī quaesiērunt, sī vītās clārōrum virōrum stilō illustrāssent. 2. quae rēs utique nōn perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae speī fructum afferēbat, quia et suam memoriam, licet incassum, prōpāgābant, et prōpositīs magnōrum virōrum exemplīs nōn parva aemulātio legentibus excitābātur. sed tamen nihil ad beātam illam aeternamque vītam haec eōrum cūra pertinuit. 3. quid enim aut ipsīs occāsūra cum saeculō scriptōrum suōrum glōria prōfuit? aut quid posteritās ēmolumentī tulit legendō Hectorem pugnantem aut Sōcraten philosophantem? cum eōs nōn sōlum imitārī stultitia sit, sed nōn ācerrimē etiam impugnāre dēmentia: quippe quī hūmānam vītam praesentibus tantum āctibus aestimantēs spēs suās fabulīs, animās sepulcrīs dederint: 4. sīquidem ad sōlam hominum memoriam sē perpetuandōs crēdidērunt, cum hominis officium sit, perennem potius vītam quam perennem memoriam quaerere, nōn scrībendō aut pugnāndā vel philosophandō, sed piē sānctē religiōsēque vīvendō. 5. quī quidem error hūmānus litterīs trāditus in tantum valuit, ut multōs plānē aemulōs vel inānis philosophiae vel stultae illius virtūtis invēnerit.
- 6. unde factūrus mihi operae pretium videor, sī vītam sānctissimī virī, exemplō aliīs mox futūram, perscrīpserō: quō utique ad vēram sapientiam et caelestem mīlitiam dīvīnamque virtūtem legentēs incitābuntur. in quō ita nostrī quoque rationem commodī dūcimus, ut nōn inānem ab hominibus memoriam, sed aeternum ā Deō praemium exspectēmus, quia etsi ipsī nōn ita vīximus, ut exemplō aliīs esse possīmus, dedimus tamen operam, nē is latēret quī esset imitandus. 7. igitur sānctī Martīnī vītam scrībere exordiar, ut sē vel ante episcopatum vel in epīscopātū gesserit, quamvīs nēquāquam ad omnia illius potuerim pervenīre: adeo ea, in quibus ipse tantum sibi cōnscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus nōn requīrēns, quantum in ipsō fuit, omnēs virtūtes suās latēre voluisset. 8. quamquam etiam ex hīs, quae comperta nobis erant, plūra omīsimus, quia sufficere crēdidimus, sī tantum excellentia notārentur: simul et legentibus cōnsulendum fuit, nē quod hīs pārēret cōpia congesta fastīdium. 9. obsecrō autem eōs quī lēctūrī sunt, ut fidem dīctīs adhibeant, neque mē quicquam nisi compertum et probātum scrīpsisse arbitrentur: aliōquīn tacēre quam falsa dīcere māluissem.
Section 2
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Igitur Martīnus Sabāriā Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intrā Italiam Tīcīnī altus est, pārentibus secundum saeculī dignitātem nōn īnfimīs, gentīlibus tamen. 2. pater eius mīlēs prīmum, post tribūnus mīlitum fuit. ipse armātam mīlitiam in adulēscentiā secūtus inter scholārēs ālās sub rege Cōnstantiō, deinde sub Iūliānō Caesare mīlitāvit: nōn tamen sponte, quia ā prīmīs ferē annīs dīvīnam potius servitūtem sacra illustris puerī spīrāvit īnfantia. 3. nam cum esset annōrum decem, invītīs parentibus ad ecclēsiam cōnfūgit sēque catēchūmenum fierī postulāvit. 4. mox mīrum in modum totus in Deī opere conversus, cum esset annōrum duodecim, erēmum concupīvit, fēcissetque vōtīs satis, sī aetātis īnfirmitās nōn obstitisset. animus tamen aut circā monastēria aut circā ecclēsiam semper intentus meditābātur adhuc in aetāte puerīlī, quod posteā dēvōtus implēvit.
- 5. sed cum ēdīctum esset a rēgibus, ut veterānōrum fīliī ad mīlitiam scrīberentur, prōdente patre, quī fēlicibus eius āctibus invidēbat, cum esset annōrum quīndecim, captus et catēnātus sacrāmentīs mīlitāribus implicātus est, ūnō tantum servō comite contentus, cui tamen versā vice dominus serviēbat, adeo ut plērumque eī et calciamenta ipse dētraheret et ipse dētergeret, cibum ūnā caperent, hic tamen saepius ministrāret. 6. triennium ferē ante baptismum in armīs fuit, integer tamen ab iīs vītiīs, quibus illud hominum genus implicārī solet. 7. multa illius circā commīlitōnēs benignitās, mīra cāritās, patientia vērō atque humilitās ultrā hūmānum modum. nam frūgālitātem in eō laudāri nōn est necesse, quā ita ūsus est, ut iam illō tempore nōn mīlēs, sed monachus putārētur. prō quibus rēbus ita sibi omnēs commīlitōnēs dēvīnxerat, ut eum mīrō affectū venerārentur. 8. necdum tamen regeneratus in Christō agēbat quendam bonīs operibus baptismi candidātum: assistere scīlicet labōrantibus, opem ferre miserīs, alēre egentēs, vestīre nūdōs, nihil sibi ex mīlitiae stīpendiīs praeter cotīdiānum victum reservāre: iam tum ēvangeliī nōn surdus audītor dē crastinō nōn cōgitābat.
Section 3
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Quōdam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem mīlitiae vestem habēret, mediā hieme, quae solitō asperior inhorruerat, adeo ut plērōsque vīs algōris exstingueret, obvium habet in portā Ambiānānsium cīvitātis pauperem nūdum: quī cum praetereuntēs ut suī miserērentur ōrāret omnēsque miserum praeterīrent, intellexit vir Deō plēnus sibi illum, aliīs misericordiam nōn praestantibus, reservāri. 2. quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, quā indūtus erat, habēbat: iam enim reliqua in opus simile cōnsumpserat. arreptō itaque ferrō, quō accīnctus erat, mediam dīvidit partemque eius pauperī tribuit, reliqua rursus induitur. intereā dē circumstantibus rīdēre nōnnūllī, quia dēformis esse truncātus habitū viderētur: multī tamen, quibus erat mēns sānior, altius gemere, quod nihil simile fēcissent, cum utique plūs habentēs vestīre pauperem sine suī nūditāte potuissent. 3. nocte igitur īnsecūtā, cum sē sopōrī dedisset, vīdit Christum chlamydis suae, quā pauperem texerat, parte vestītum. intuērī dīligentissimē Dominum vestemque, quam dederat, iubētur agnoscere. mox ad angelōrum circumstantium multitūdinem audit Iēsum clārā vōce dīcentem: Martīnus adhuc catēchūmenus hīc mē veste contexit. 4. vērē memor Dominus dictōrum suōrum, quī ante praedīxerat: quamdiu fēcistis ūnī ex minimīs istīs, mihi fēcistis, sē in paupere professus est fuisse vestītum: et ad cōnfirmandum tam bonī operis testimōnium in eōdem sē habitū, quem pauper accēperat, est dignātus ostendere. 5. quō vīsō vir beatissimus nōn in glōriam est ēlatus hūmānam, sed bonitātem Deī in suō opere cognoscēns, cum esset annōrum duodēvīgintī, ad baptismum convolāvit. nec tamen statim mīlitiae renuntiāvit, tribūnī suī precibus ēvictus, cui contubernium familiāre praestābat: etenim trānsāctō tribūnātūs suī tempore renuntiātūrum sē saeculō pollicēbātur. 6. quā Martīnus exspectātiōne suspēnsus per biennium ferē posteāquam est baptismum cōnsecūtus, sōlō licet nomine, mīlitavit.
Section 4
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Intereā irruentibus intrā Galliās barbarīs Iūliānus Caesar coāctō in ūnum exercitū apud Vangiōnum cīvitātem dōnātīvum coepit ērogāre mīlitibus, et, ut est cōnsuētūdinis, singulī citābantur, dōnec ad Martīnum ventum est. 2. tum vērō opportūnum tempus existimāns, quō peteret missionem — neque enim integrum sibi fore arbitrabatur, si donativum nōn mīlitātūrus acciperet —: 3. "hactenus," inquit ad Caesarem, "mīlitāvi tibi: patere ut nunc mīlitem Deō: dōnātīvum tuum pugnātūrus accipiat, Christī ego mīlēs sum: pugnāre mihi nōn licet." 4. tum vērō adversus hanc vōcem tyrannus īnfremuit dīcēns, eum metū pugnae, quae posterō diē erat futūra, nōn religiōnis grātiā dētractāre mīlitiam. 5. at Martīnus intrepidus, immo inlātō sibi terrōre cōnstantior, sī hoc, inquit, ignāviae adscrībitur, nōn fidēī, crastinā diē ante aciem inermis adstābō et in nomine Dominī Iēsū, signō crucis, nōn clipeō prōtēctus aut galeā, hostium cuneōs penetrābō sēcūrus. 6. retrūdī ergō in custōdiam iubētur, factūrus fidem dictīs, ut inermis barbarīs ōbicerētur. 7. posterō diē hostēs lēgātōs dē pāce mīsērunt, sua omnia sēque dedentēs. unde quis dubitet hanc vērē beātī virī fuisse victōriam, cui praestitum sit, nē inermis ad proelium mitterētur. 8. et quamvīs pius Dominus servāre mīlitem suum licet inter hostium gladiōs et tēla potuisset, tamen nē vel aliōrum mortibus sānctī violārentur obtūtūs, exēmit pugnae necessitātem. 9. neque enim aliam prō mīlite suō Christus dēbuit praestāre victōriam, quam ut subāctīs sine sanguine hostibus nēmō morerētur.
Section 5
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Exindē relictā mīlitiā sānctum Hīlarium Pīctāvae epīscopum cīvitātis, cuius tunc in Deī rēbus spectāta et cognita fidēs habēbātur, expetiit et aliquamdiu apud eum commorātus est. 2. temptāvit autem īdem Hīlarius impositō diāconātūs officiō sibi eum artius implicāre et ministeriō vincīre dīvīnō. sed cum saepissimē rēstitisset, indignum sē esse vōciferāns, intellexit vir altiōris ingeniī, ūnō eum modō posse cōnstringī, sī id eī officiī impōneret, in quō quīdam locus iniūriae vidērētur: itaque exorcistam eum esse praecēpit. quam ille ordinātiōnem, nē dēspexisse tamquam humiliōrem vidērētur, nōn repudiāvit. 3. nec multō post admonitus per sopōrem, ut patriam parentēsque, quōs adhuc gentīlitās dētinēbat, religiōsā sollicitūdine vīsitāret, ex voluntāte sānctī Hīlarī profectus est, multīs ab eō obstrictus precibus et lacrimīs ut redīret. maestus, ut ferunt, peregrīnātiōnem illam ingressus est, contestatus frātribus, multa sā adversa passūrum: quod posteā probāvit ēventus. 4. ac prīmum inter Alpēs dēvia secūtus incidit in latrōnēs. cumque ūnus secūrī ēlevātā in caput eius lībrāsset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: vinctīs tamen post tergum manibus ūnī asservandus et spoliandus trāditur. quī cum eum ad remōtiōra dūxisset, percontārī ab eō coepit, quisnam esset. rēspondit Christiānum sē esse. 5. quaerēbat etiam ab eō an timēret. tum vērō cōnstantissimē profitētur, numquam sē tam fuisse sēcūrum, quia scīret misericordiam Dominī maximē in temptātiōnibus adfutūram: sē magis illī dolēre, quī Christī misericordia utpote latrōcinia exercēns esset indignus. 6. ingressusque ēvangelicam disputātiōnem verbum Deī latrōnī praedīcābat. quid longius morer? latrō crēdidit prōsecūtusque Martīnum viae reddidit, ōrāns ut prō sē Dominum precārētur. īdemque posteā religiōsam agēns vītam vīsus est, adeo ut haec, quae suprā rettulimus, ex ipsō audita dīcantur.
Section 6
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Igitur Martīnus inde prōgressus cum Mediōlānum praeterisset, diabolus in itinere, hūmānā speciē assumptā, sē eī obvium tulit, quō tenderet quaerēns. cumque id a Martīnō rēspōnsī accēpisset, sē quō Dominus vocāret intendere, āit ad eum: 2. quōcumque ieris vel quaecumque temptāveris, diabolus tibi adversābitur. tunc eī prophētica vōce rēspondēns, Dominus mihi, inquit, adiūtor est: nōn timēbō, quid faciat mihi homō. statimque dē cōnspectū eius inimīcus ēvānuit. 3. itaque ut animō ac mente concēperat, mātrem ā gentīlitātis absolvit errōre, patre in malīs persevērante: plūrēs tamen suō salvāvit exemplō. 4. Dehinc cum haeresis Arriana per tōtum orbem et maximē intrā Īllyricum pullulāsset, cum adversus perfidiam sacerdōtum sōlus paene ācerrimē repugnāret multīsque suppliciīs esset affectus — nam et pūblicē virgīs caesus est et ad extrēmum dē cīvitāte exīre compulsus —, Ītaliam repetēns, cum intrā Gallias quoque discessū sānctī Hīlarī, quem ad exsilium haereticorum vīs coēgerat, turbātam ecclēsiam comperisset, Mediōlāni sibi monastērium statuit. ibi quoque eum Auxentius, auctor et prīnceps Arrianōrum, gravissimē īnsectātus est, multīsque affectum iniūriīs dē cīvitāte exturbāvit. 5. cēdendum itaque temporī arbitrātus ad īnsulam, cui Gallīnāria nōmen est, sēcessit comite quōdam presbyterō, magnārum virtūtum virō. hīc aliquamdiu rādīcibus vīxit herbārum: quō tempore helleborum, uenēnātum, ut ferunt, grāmen, in cibum sumpsit. 6. sed cum vim venēnī in sē grassantis vīcīnā iam morte sēnsisset, imminēns perīculum ōrātiōne repulit statimque omnis dolor fugātus est. 7. nec multō post, cum sānctō Hīlariō comperisset rēgis paenitentia potestātem indultam fuisse redeundi, Rōmae eī temptāvit occurrere prōfectusque ad urbem est.
Section 7
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Cum iam Hīlarius praeterisset, ita eum est vestigiīs prōsecūtus: cumque ab eō grātissimē fuisset susceptus, haud longē sibi ab oppidō monastērium collocāvit, quō tempore sē eī quīdam catēchūmenus iunxit, cupiēns sānctissimī virī īnstituī disciplīnīs: paucīsque interpositīs diēbus languōre correptus vī febrium labōrābat. 2. ac tum Martīnus forte discesserat: et cum per trīduum dēfuisset, regressus exanime corpus invēnit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate hūmānīs rēbus excēderet. corpus in mediō positum tristī maerentium frātrum frequentābātur officiō, cum Martīnus flēns et ēiulāns accurrit. 3. tum vērō tōtā sānctum spiritum mente concipiēns ēgredī cellulam, in quā corpus iacēbat, cēterōs iubet, ac foribus obserātīs super exanimāta dēfunctī frātris membra prōsternitur. et cum aliquamdiu ōrātiōnī incubuisset sēnsissetque per spiritum Dominī adesse virtūtem, ērectus paululum et in dēfunctī ōra dīfīxus, ōrātiōnis suae ac misericordiae Dominī intrepidus exspectābat ēventum: vixque duārum ferē hōrārum spatium intercesserat, videt dēfunctum paulātim membrīs omnibus commovērī et laxātīs in ūsum videndī palpitāre lūminibus. 4. tum vērō magnā ad Dominum vōce conversus grātiās agēns cellulam clāmōre complēverat: quō audītō quī prō foribus adstiterant statim irruunt. mīrum spectāculum, quod vidēbant vīvere, quem mortuum relīquissent. 5. ita redditus vītae, statim baptismum cōnsecūtus plūrēs posteā vīxit annōs, prīmusque apud nōs Martīni virtūtum vel māteria vel testimōnium fuit. 6. idem tamen referre erat solitus, sē corpore exūtum ad tribūnal iūdicis ductum dēputandumque obscūrīs locīs et vulgāribus turbīs tristem excēpisse sententiam: tum per duōs angelōs iūdicī fuisse suggestum, hunc esse prō quō Martīnus ōrāret: ita per eōsdem angelōs sē iussum redūcī, et Martīnō redditum vītaeque pristinae rēstitūtum. 7. ab hōc prīmum tempore beātī virī nōmen ēnituit, ut quī sānctus iam ab omnibus habēbātur, potēns etiam et vērē apostolicus habērētur.
Section 8
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Nec multō post, dum agrum Lupicīni cuiusdam honōrātī secundum saeculum virī praeterīret, clāmōre et luctū turbae plangentis excipitur. 2. ad quam cum sollicitus adstitisset et quis esset hic flētus inquīreret, indicātur ūnum ex familiā servulum laqueō sibi vītam extorsisse. quō cognitō cellulam, in quā corpus iacēbat, ingreditur, exclusīsque omnibus turbīs superstrātus corporī aliquantisper ōrāvit. 3. mox vīvēscente vultū, marcēscentibus oculīs in ōra illius dēfunctus ērigitur: lentōque cōnāmine ēnīsus adsurgere, apprehēnsā beātī virī dexterā in pedēs cōnstitit: atque ita cum eō usque ad vestibulum domūs, turbā omnī īnspectante, prōcessit.
Section 9
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Sub idem ferē tempus ad epīscopātum Turonicae ecclēsiae petēbātur: sed cum ēruī monastēriō suō nōn facile posset, Rusticius quīdam, ūnus ē cīvibus, uxōris languōre simulātō ad genua illius prōvolūtus ut ēgrederētur obtinuit. 2. ita dispositīs iam in itinere cīvium turbīs, sub quādam custōdiā ad cīvitātem usque dēdūcitur. mīrum in modum incrēdibilis multitūdō nōn sōlum ex illō oppidō, sed etiam ex vīcīnīs urbibus ad suffrāgia ferenda convēnerat. 3. ūna omnium voluntās, eadem vōta eademque sententia, Martīnum ēpiscopātūs esse dignissimum: fēlīcem fore tālī ecclēsiam sacerdōte. paucī tamen et nōnnūllī ex epīscopīs, quī ad cōnstituendum antistitem fuerant ēvocātī, impiē repugnābant, dīcentēs scīlicet, contemptibilem esse persōnam, indignum esse epīscopātū hominem vultū dēspicābilem, veste sordidum, crīne dēformem. 4. ita ā populō sententiae sāniōris haec illōrum inrīsa dēmentia est, quī illustrem virum dum vituperāre cupiunt praedīcābant. nec vērō aliud hīs facere licuit, quam quod populus Dominō volente cōgitābat. inter epīscopōs tamen quī adfuerant praecipuē Dēfēnsor quīdam dīcitur restitisse: unde animadversum est graviter illum lectiōne prophēticā tum notātum. 5. nam cum fortuitō lector, cui legendī eō diē officium erat, interclūsus ā populō dēfuisset, turbātīs ministrīs, dum exspectātur quī nōn aderat, ūnus ē circumstantibus sumptō psaltēriō, quem prīmum versum invēnit, arripuit. 6. psalmus autem hic erat: ex ōre īnfantium et lactantium perfēcistī laudem propter inimīcōs tuōs, ut dēstruās inimīcum et dēfēnsōrem. quō lēctō clāmor populī tollitur, pars dīversa cōnfunditur. 7. atque ita habitum est, dīvīnō nūtū psalmum hunc lēctum fuisse, ut testimōnium operis suī Dēfēnsor audīret, quī ex ōre īnfantium atque lactantium, in Martīnō Dominī laude perfecta, et ostēnsus pariter et dēstructus esset inimīcus.
Section 10
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Iam vērō sumptō epīscopātū quālem sē quantumque praestiterit, nōn est nostrae facultātis ēvolvere. īdem enim cōnstantissimē persevērābat quī prius fuerat. 2. eadem in corde eius humilitās, eadem in vestītū eius vīlitās erat: atque ita, plēnus auctōritātis et grātiae, implēbat epīscopī dignitātem, ut nōn tamen prōpositum monachī virtūtemque dēsereret. 3. aliquamdiu ergō adhaerentī ad ecclēsiam cellulā ūsus est: dein cum inquiētūdinem sē frequentantium ferre nōn posset, duōbus ferē extrā cīvitātem mīlibus monastērium sibi statuit. 4. quī locus tam sēcrētus et remōtus erat, ut erēmi sōlitūdinem nōn dēsīderāret. ex ūnō enim latere praecīsā montis excelsī rūpe ambiēbātur, reliquam plānitiem Liger fluvius reductō paululum sinū clauserat: ūnā tantum eādemque artā admodum viā adīrī poterat. ipse ex lignīs contextam cellulam habēbat, 5. multīque ex frātribus in eundem modum: plērīque saxō superiectī montis cavātō receptācula sibi fēcerant. discipulī ferē octōginta erant, quī ad exemplum beātī magistrī īnstituēbantur. 6. nēmō ibi quicquam proprium habēbat, omnia in medium cōnferēbantur. nōn emere aut vendere, ut plērīsque monachīs mōris est, quicquam licēbat, ars ibi exceptīs scriptōribus nūlla habēbātur, cui tamen operī minor aetās dēputābātur: māiōrēs ōrātiōnī vacābant. 7. rārus cuiquam extra cellulam suam ēgressus, nisi cum ad locum ōrātiōnis conveniēbant. cibum ūnā omnēs post hōram iēiūniī accipiēbant. vīnum nēmō nōverat, nisi quem īnfirmitās coēgisset. 8. plērīque camēlōrum saetīs vestiēbantur: mollior ibi habitus prō crimine erat. quod eō magis sit mīrum necesse est, quod multī inter eōs nōbilēs habēbantur, quī longē aliter ēdūcātī ad hanc sē humilitātem et patientiam coēgerant: plūrēsque ex eīs posteā epīscopōs vīdimus. 9. quae enim esset cīvitās aut ecclēsia, quae nōn sibi dē Martīnī monastērio cuperet sacerdōtem?
Section 11
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Sed ut reliquās virtūtēs eius, quās in epīscopātū ēgit, adgrediar; erat haud longē ab oppidō proximus monastērio locus, quem falsa hominum opīnio, velut cōnsepultīs ibi martyribus, sacrāverat: 2. nam et altāre ibi a superiōribus epīscopīs cōnstitūtum habēbātur. sed Martīnus nōn temerē adhibēns incertīs fidem, ab hīs, quī māiōrēs nātū erant, presbyterīs vel clēricīs flāgitābat nōmen sibi martyrīs, tempus passiōnis ostendī: grandī sē scrūpulō permovērī, quod nihil certī cōnstāns sibi māiōrum memōria trādidisset. 3. cum aliquamdiu ergō ā locō illō sē abstinuisset, nec dērogāns religiōnī, quia incertus erat, nec auctōritātem suam vulgō accommodāns, nē superstitio convalēsceret, quōdam diē paucīs sēcum adhibitīs frātribus ad locum pergit. 4. dehinc super sepulcrum ipsum adstāns ōrāvit ad Dominum, ut quis esset vel cuius meritī esset sepultus ostenderet. tum conversus ad laevam videt prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat, nōmen meritumque loquerētur. nōmen ēdīcit, dē crīmine cōnfitētur: latrōnem sē fuisse, ob scelera percussum, vulgī errōre celebrātum: sibi nihil cum martyribus esse commūne, cum illōs glōria, sē poena retinēret. 5. mīrum in modum vōcem loquentis quī aderant audiēbant, persōnam tamen nōn vidēbant. tum Martīnus quid vīdisset exposuit iussitque ex eō locō altāre, quod ibi fuerat, submovērī, atque ita populum superstitiōnis illius absolvit errōre.
Section 12
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Accīdit autem īnsequentī tempore, dum iter ageret, ut gentīlis cuiusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitiōsō fūnere dēferēbātur, obvium habēret: cōnspicātusque ēminus venientium turbam, quidnam id esset ignārus, paululum stetit: nam ferē quīngentōrum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dīnoscere quid vidēret. 2. tamen quia rusticam manum cerneret et agente ventō lintea corporī superiecta volitārent, profānōs sacrificiōrum rītūs agī crēdidit: quia esset haec Gallōrum rusticīs cōnsuetūdō, simulācra daemonum candidō tēcta vēlāmine miserā per agrōs suōs circumferre dēmentiā. 3. levātō ergō in adversōs signō crucis imperat turbae nōn movērī locō onusque dēpōnere. hīc vērō mīrum in modum vidēres miserōs prīmum velut saxa riguisse. 4. dein, cum prōmovēre sē summō cōnāmine nīterentur, ultrā accedere nōn valentēs rīdiculam in vertīginem rotābantur, dōnec victī corporis onus pōnunt: attonitī et sēmet invicem aspicientēs, quidnam sibi accidisset, tacitī cōgitābant. 5. sed cum beātus vir comperisset exsequiārum esse illam frequentiam, nōn sacrōrum, ēlevātā rursum manū dat eīs abeundī et tollendī corporis potestātem. ita eōs et cum voluit, stāre compulit, et cum libuit, abīre permīsit.
Section 13
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Item, cum in vīcō quōdam templum antīquissimum dīruisset et arborem pīnum, quae fānō erat proxima, esset adgressus excidere, tum vērō antistēs locī illius cēteraque gentīlium turba coepit obsistere. 2. et cum īdem illī, dum templum ēvertitur, imperante Dominō quiēvissent, succīdī arborem nōn patiēbantur. ille eōs sēdulō commonēre, nihil esse religiōnis in stīpite: Deum potius, cui servīret ipse, sequerentur: arborem illam succīdī oportēre, quia esset daemonī dēdicāta. 3. tum ūnus ex illīs quī erat audācior cēterīs: sī habēs, inquit, aliquam dē Deō tuō, quem dīcis tē colere, fidūciam, nōsmet ipsī succīdēmus hanc arborem, tu ruentem excipe: et sī tēcum est tuus, ut dīcis, Dominus, ēvādēs. 4. tum ille intrepidē cōnfisus in Dominō factūrum sē pollicētur. hīc vērō ad istīus modī condiciōnem omnis illa gentīlium turba cōnsēnsit, facilemque arboris suae habuēre iactūram, sī inimīcum sacrōrum suōrum casū illius obruissent. 5. itaque cum ūnam in partem pīnus illa esset acclīnis, ut nōn esset dubium, quam in partem succīsa corrueret, eō locī vinctus statuitur prō arbitriō rusticōrum, quō arborem esse cāsuram nēmō dubitābat. 6. succīdere igitur ipsī suam pīnum cum ingentī gaudiō laetitiāque coepērunt. aderat ēminus turba mīrantium. iamque paulatim nūtāre pīnus et ruīnam suam cāsūra minitārī. 7. pallēbant ēminus monachī et perīculō iam propiōre conterritī spem omnem fidemque perdiderant, sōlam Martīni mortem exspectantēs. 8. at ille cōnfīsus in Domino intrepidus opperiēns, cum iam fragōrem suī pinūs concidēns ēdidisset, iam cadentī, iam super sē ruentī, ēlevātā obviam manū, signum salūtis opponit. tum vērō — velut turbinis modō retrō āctam putārēs — dīversam in partem ruit, adeo ut rusticōs, quī tōtō in locō steterant, paene prōstrāverit. 9. tum vērō in caelum clāmōre sublātō gentīlēs stupēre mīrāculō, monachī flēre prae gaudiō, Christī nōmen in commune ab omnibus praedīcārī: satisque cōnstitit eō diē salūtem illī vēnisse regiōnī. nam nēmō ferē ex immānī illā multitūdine gentīlium fuit, quī nōn impositiōne manūs dēsīderātā Dominum Iēsum, relictō impietātis errōre, crēdiderit. et vērē ante Martīnum paucī admodum, immō paene nūllī in illīs regiōnibus Christī nōmen recēperant: quod adeo virtūtibus illius exemplōque convaluit, ut iam ibi nūllus locus sit, qui nōn aut ecclēsiīs frequentissimīs aut monastēriīs sit replētus. nam ubi fāna dēstruxerat, statim ibi aut ecclēsiās aut monastēria cōnstruēbat.
Section 14
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Nec minōrem sub idem ferē tempus eōdem in opere virtūtem ēdidit. nam cum in vīcō quōdam fānō antīquissimō et celeberrimō īgnem immīsisset, in proximam, immō adhaerentem domum agente ventō flammārum globī ferēbantur. 2. quod ubi Martīnus advertit, rapidō cursū tēctum domūs scandit, obvium sē advenientibus flammīs īnferēns. tum vērō mīrum in modum cernerēs contrā vim ventī īgnem retorquērī, ut compugnantium inter sē elementōrum quīdam cōnflictus vidērētur. ita virtūte Martīni ibi tantum īgnis est operātus, ubi iussus est. 3. In vīcō autem, cui Leprōsum nōmen est, cum itidem templum opulentissimum superstitiōne religiōnis voluisset ēvertere, restitit eī multitūdo gentīlium, adeo ut nōn absque iniuriā sit repulsus. 4. itaque sēcessit ad proxima loca, ibique per trīduum ciliciō tēctus et cinere, iēiunāns semper atque ōrāns, precābātur ad Dominum, ut, quia templum illud ēvertere hūmāna manus nōn potuisset, virtūs illud dīvīna dīrueret. 5. tum subitō eī duo angelī hastātī atque scūtāti īnstar mīlitiae caelestis sē obtulērunt, dīcentēs missōs sē ā Dominō, ut rusticam multitūdinem fugārent praesidiumque Martīnō ferrent, nē quis, dum templum dīruerētur, obsisteret: redīret ergō et opus coeptum dēvōtus implēret. 6. ita regressus ad vīcum, īnspectantibus gentīlium turbīs et quiēscentibus, dum profānam aedem usque ad fundāmenta dīrueret, ārās omnēs atque simulācra redēgit in pulverem. 7. quō visō rusticī, cum sē intellegerent dīvīnō nūtū obstupefactōs atque perterritōs, nē epīscopō repugnārent, omnēs ferē Iēsum Dominum crēdidērunt, clāmantēs palam et cōnfitentēs, Deum Martīnī colendum, īdōla autem neglegenda, quae nec sibi nec aliīs adesse possent.
Section 15
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Quid etiam in pāgō Aeduōrum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem ēverteret, furēns gentīlium rusticōrum in eum irruit multitūdo. cumque ūnus audācior cēterīs strictō eum gladiō peteret, rēiectō palliō nūdam cervicem percussūrō praebuit. 2. nec cunctātus ferīre gentīlis, sed cum dexteram altius extulisset, resupīnus ruit, cōnsternātusque dīvīnō metū veniam precābātur. 3. nec dissimile huic fuit illud. cum eum īdōla dēstruentem cultrō quīdam ferīre voluisset, in ipsō ictū ferrum eī dē manibus excussum nōn compāruit. 4. plērumque autem contrā dīcentibus sibi rusticīs, nē eōrum fāna dēstrueret, ita praedīcātiōne sānctā gentīles animōs mītigābat, ut lūce eīs vēritātis ostēnsā ipsī sua templa subverterent.
Section 16
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Cūrātiōnum vērō tam potēns in eō grātia erat, ut nūllus ferē ad eum aegrōtus accesserit, quī nōn continuō rēcēperit sānitātem: quod vel ex cōnsequentī liquēbit exemplō. 2. Trēverīs puella quaedam dirā paralysis aegritūdine tenēbātur, ita ut iam per multum tempus nūllō ad hūmānōs ūsūs corporis officiō fungerētur: omnī ex parte praemortua vix tenuī spiritū palpitābat. 3. tristēs ad sōlam fūneris exspectātiōnem adstābant propinquī, cum subitō ad cīvitātem illam Martīnum vēnisse nuntiātur. quod ubi puellae pater comperit, cucurrit exanimis pro filiā rogātūrus. 4. et forte Martīnus iam ecclēsiam fuerat ingressus. ibi īnspectante populō multīsque aliīs praesentibus epīscopīs, ēiulāns senex genua eius amplectitur dīcēns: filia mea moritur miserō genere languōris, et quod ipsā est morte crūdēlius, sōlō spiritū vīvit, iam carne praemortuā. rogō ut eam adeās atque benedīcās: cōnfidō enim quod per tē reddenda sit sānitāti. 5. quā ille vōce cōnfūsus obstipuit et refūgit dīcēns, hoc suae nōn esse virtūtis: senem errāre iūdiciō, nōn esse sē dignum, per quem Dominus signum virtūtis ostenderet. perstāre vehementius flēns pater et ōrāre ut exanimem vīsitāret: 6. postrēmō ā circumstantibus epīscopīs īre compulsus dēscendit ad domum puellae. ingēns turba prō foribus exspectābat, quidnam Deī servus esset factūrus. 7. ac prīmum quae erant illius familiāria in istīus modī rēbus arma, solō prostrātus ōrāvit. deinde aegram intuēns darī sibi oleum postulat: quod cum benedīxisset, in os puellae vim sānctī liquōris īnfundit, statimque vox reddita est. 8. tunc paulatim singula contactū eius coepērunt membra vīvēscere, donec firmātīs gressibus populō teste surrēxit.
Section 17
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Eōdem tempore Taetradiī cuiusdam prōcōnsulāris virī servus daemoniō correptus dolendō exitū cruciābātur: rogātus ergō Martīnus, ut eī manum impōneret, dēdūcī eum ad se iubet: sed nēquam spiritus nūllō proferrī modō dē cellulā, in quā erat, potuit: ita in advenientēs rabidīs dentibus saeviēbat. 2. tum Taetradius ad genua beāti virī advolvitur, ōrāns ut ad domum, in quā daemoniācus habēbātur, ipse dēscenderet. tum vērō Martīnus negāre sē profānī et gentīlis domum adīre posse: 3. nam Taetradius eō tempore adhuc gentīlitātis errōre implicitus tenēbātur. spondet ergō sē, sī dē puerō daemōn fuisset exāctus, Christiānum fore. 4. ita Martīnus impositā manū puerō immundum ab eō spiritum ēiēcit. quō vīsō Taetradius Dominum Iēsum crēdidit: statimque catēchūmenus factus nec multō post baptīzātus est, semperque Martīnum salūtis suae auctōrem mīrō coluit affectū. 5. per idem tempus in eōdem oppidō ingressus patris familiās cuiusdam domum, in līmine ipsō restitit dīcēns, horribile in ātriō domūs daemonium sē vidēre. cui cum ut discēderet imperāret et patrem familiās, quī in interiōre parte aedium morābātur, arripuisset, saevīre dentibus miser coepit, et obviōs quōsque laniāre. commōta domus, familia turbāta, populus in fugam versus: 6. Martīnus sē furentī obiēcit, ac primum stāre eī imperat. sed cum dentibus fremeret hiantīque ōre morsum mināretur, digitōs eī Martīnus in ōs intulit: sī habēs, inquit, aliquid potestātis, hōs dēvorā. 7. tum vērō, ac sī candēns ferrum faucibus accepisset, longē reductīs dentibus digitōs beātī virī vītābat attingere: et cum fugere dē obsessō corpore poenīs et cruciātibus cōgeretur nec tamen exīre eī per ōs licēret, foeda relinquēns vestigia fluxū ventris ēgestus est.
Section 18
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Intereā cum dē mōtū atque impetū barbarōrum subita cīvitātem fama turbāsset, daemoniācum ad sē exhibērī iubet: imperat ut, an vērus esset hic nuntius, faterētur. 2. tum cōnfessus est decem daemonās sēcum fuisse, quī rumōrem hunc per populum dispersissent, ut hōc saltim metū ex illō Martīnus oppidō fugārētur: barbarōs nihil minus quam de irruptiōne cōgitāre. ita cum haec immundus spiritus in mediā ecclēsiā faterētur, metū et turbātiōne praesentī cīvitās līberāta est. 3. Apud Parīsiōs vērō, dum portam cīvitātis illius magnīs sēcum turbīs euntibus introīret, leprōsum miserābilī faciē horrentibus cunctīs osculātus est atque benedīxit, statimque omnī malō ēmundātus. 4. posterō diē ad ecclēsiam veniēns nitentī cute grātiās prō sānitāte, quam recēperat, agēbat. nec praetereundum est, quod fimbriae vestimentō eius ciliciōque dētractae crēbrās super īnfirmantibus ēgēre virtūtēs. 5. nam digitīs illigātae aut collō indītae saepe ab aegrotāntibus morbōs fugāvērunt.
Section 19
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Arborius autem, vir praefectōrius, sānctī admodum et fidēlis ingeniī, cum filia eius gravissimīs quartānae febribus ūrerētur, epīstulam Martīnī, quae cāsū ad eum dēlāta fuerat, pectorī puellae in ipsō accessū ardōris īnseruit, statimque fugāta febris est. 2. quae rēs apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deō vōverit et perpetuae virginitātī dīcārit: profectusque ad Martīnum puellam eī, praesēns virtūtum eius testimōnium, quae per absentem licet cūrāta esset, obtulit, neque ab aliō eam quam ā Martīnō habitū virginitātis impositō passus est cōnsecrārī. 3. Paulīnus magnī vir postmodum futūrus exemplī, cum oculum graviter dolēre coepisset et iam pupillam eius crassior nūbēs superducta tēxisset, oculum eī Martīnus penicillō contigit pristinamque eī sanitātem sublātō omnī dolōre restituit.
- 4. ipse autem cum cāsū quōdam esset dē cēnāculō dēvolūtus et per cōnfragōsōs scālae gradūs dēcidēns multīs vulneribus esset affectus, cum exanimis iacēret in cellulā et immodicīs dolōribus cruciārētur, nocte eī angelus vīsus est ēluere vulnera et salūbrī unguēdine contūsī corporis superlinīre līvōrēs: atque ita posterō diē restitūtus est sānitāti, ut nihil umquam pertulisse incommodī putārātur. 5. sed longum est īre per singula: sufficiant haec vel pauca dē plūrimīs, satisque sit, nōs et in excellentibus nōn subtrāhere vēritātem et in multīs vītāre fastīdium.
Section 20
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Atque ut minōra tantīs īnseram — quamvīs, ut est nostrōrum aetās temporum, quibus iam dēprāvāta omnia atque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adūlātiōnī regiae sacerdōtālem nōn cessisse cōnstantiam —, cum ad imperātōrem Maximum, ferōcis ingeniī virum et bellōrum cīvilium victōriā ēlātum, plūrēs ex dīversīs orbis partibus epīscopī convēnissent et foeda circā prīncipem omnium adūlātiō notārētur sēque dēgenere incōnstantiā rēgiae clientēlae sacerdōtālis dignitās subdidisset, in sōlō Martīnō apostolica auctōritās permanēbat. 2. nam et sī prō aliquibus rēgī supplicandum fuit, imperāvit potius quam rogāvit, et a convīviō eius frequenter rogātus abstinuit, dīcēns sē mēnsae eius participem esse nōn posse, quī imperātōrēs ūnum rēgnō, alterum vītā expulisset. 3. postrēmo, cum Maximus sē nōn sponte sumpsisse imperium affirmāret, sed impositam sibi ā mīlitibus dīvīnō nūtū rēgnī necessitātem armīs dēfendisse, et nōn aliēnam ab eō Deī voluntātem vidērī, penes quem tam incrēdibilī ēventū victōria fuisset, nūllumque ex adversāriīs nisi in aciē occubuisse, tandem victus vel ratiōne vel precibus ad convīvium vēnit, mīrum in modum gaudente rege, quod id impetrāsset. 4. convīvae autem aderant, velut ad diem festum ēvocāti, summī atque illustrēs virī, praefectus īdemque cōnsul Euōdius, vir quō nihil umquam iustius fuit, comitēs duo summā potestāte praeditī, frāter rēgis et patruus: medius inter hōs Martīnī presbyter accubuerat, ipse autem in sellulā iuxta rēgem positā cōnsēderat. 5. ad medium ferē convīvium, ut moris est, pateram rēgi minister obtulit. ille sānctō admodum epīscopō potius darī iubet, exspectāns atque ambiēns, ut ab illius dexterā pōculum sūmeret. 6. sed Martīnus ubi ēbibit, pateram presbyterō suō trādidit, nūllum scīlicet existimāns digniōrem, quī post sē prīor biberet, nec integrum sibi fore, si aut rēgem ipsum aut eōs, quī ā rēge erant proximī, presbyterō praetulisset. 7. quod factum imperātor omnēsque quī tunc aderant ita admīrātī sunt, ut hoc ipsum eīs, in quō contemptī fuerant, placēret. celeberrimumque per omne palātium fuit, fēcisse Martīnum in rēgis prandiō, quod in īnfimōrum iūdicum convīviīs nēmō epīscopōrum fēcisset. 8. eīdemque Maximō longē ante praedīxit futūrum ut, sī ad Ītaliam pergeret, quō īre cupiēbat, bellum Valentiniānō imperātōri īnferēns, scīret sē primō quidem impetū futūrum esse victōrem, sed parvō post tempore esse peritūrum. 9. quod quidem ita vīdimus. nam primō adventū eius Valentiniānus in fugam versus est: deinde post annum ferē resumptīs viribus captum intrā Aquilēiae mūrōs Maximum interfēcit.
Section 21
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Cōnstat autem etiam angelōs ab eō plērumque vīsōs, ita ut cōnsertō apud eum invicem sermōne loquerentur: diabolum vērō ita cōnspicābilem et subiectum oculīs habēbat, ut sīve sē in propriā substantiā continēret, sīve in dīversās figūrās spiritālis nēquitiae trānstulisset, quālibet ab eō sub imāgine viderētur. 2. quod cum diabolus scīret sē effugere nōn posse, conviciīs eum frequenter urguēbat, quia fallere nōn posset īnsidiīs. quōdam autem tempore cornū bovis cruentum in manū tenēns cum ingentī fremitū cellulam eius irrupit, cruentamque ostendēns dexteram et admissō recēns scelere gaudēns 'ubi est' inquit, 'Martīne, virtūs tua? ūnum dē tuīs modo interfēcī'. 3. tunc ille convocātīs frātribus refert quid diabolus indicāsset: sollicitōs īre praecipit per cellulās singulōrum, quisnam hōc cāsū affectus fuisset. nēminem quidem deesse dē monachīs, sed unum rusticum mercēde conductum, ut vehiculō ligna dēferret, īsse ad silvam nuntiant. iubet igitur aliquōs īre eī obviam: 4. ita haud longē a monastēriō iam paene exanimis invenitur. extrēmum tamen spiritum trahēns indicat frātribus causam mortis et vulneris: iunctīs scīlicet būbus dum dissolūta artius lōra cōnstringit, bovem sibi excussō capite inter inguina cornū adēgisse. nec multō post vītam reddidit. vīderis, quō iūdiciō Dominī diabolō data fuerit haec potestās. 5. in Martīnō illud mīrabile erat, quod nōn sōlum hoc, quod suprā rettulimus, sed multa istīus modī, si quotiēns accīdissent, longē anteā praevidēbat aut sibi nuntiāta frātribus indicābat.
Section 22
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sānctum virum conābātur illūdere, vīsibilem sē eī formīs dīversissimīs ingerēbat. nam interdum in Iovis persōnam, plērumque Mercurī, saepe etiam sē Veneris ac Minervae trānsfigūrātum vultibus offerēbat: adversus quem semper interritus signō sē crucis et ōrātiōnis auxiliō protegēbat. 2. audiēbantur plērumque convīcia, quibus illum turba daemonum protervīs vōcibus increpābat: sed omnia falsa et vāna cognoscēns nōn movēbātur obiectīs. 3. testābantur etiam aliquī ex frātribus, audīsse sē daemonem protervīs Martīnum vōcibus increpantem, cur intrā monastērium aliquōs ex frātribus, quī ōlim baptismum dīversīs errōribus perdidissent, conversōs posteā recēpisset, expōnentem crīmina singulōrum: 4. Martīnum diabolō repugnantem rēspondisse cōnstanter, antīqua dēlicta meliōris vītae conversātiōne purgārī, et per misericordiam Dominī absolvendōs esse peccātīs, quī peccāre dēsierint. contrā dīcente diabolō, nōn pertinēre ad vēniam crīminōsōs, et semel lapsīs nūllam ā Dominō praestārī posse clēmentiam, tunc in hanc vōcem fertur exclāmāsse Martīnus: 5. sī tū ipse, miserābilis, ab hominum īnsectātiōne dēsisteres et tē factōrum tuōrum vel hōc tempore, cum diēs iūdiciī in proximō est, paenitēret, ego tibi vērē cōnfīsus in Dominō Iēsū Christō misericordiam pollicērer. ō quam sāncta dē Dominī pietāte praesumptio, in quā etsi auctōritātem praestāre nōn potuit, ostendit affectum. 6. et quia dē diabolō eiusdemque artibus sermō exortus est, nōn ab rē vidētur, licet extrīnsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eō Martīnī virtūtum portio est et rēs digna mīrāculō rectē memoriae mandābitur, in exemplum cavendī, sī quid deinceps uspiam tale contigerit.
Section 23
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Clārus quīdam, adulēscēns nōbilissimus, mox presbyter, nunc fēlīcī beātus excessū, cum relictīs omnibus sē ad Martīnum contulisset, brevī tempore ad summum fideī virtūtumque omnium culmen ēnituit. 2. itaque cum haud longē sibi ab epīscopī monastēriō tabernāculum cōnstituisset multīque apud eum frātrēs commorārentur, iuvenis quīdam ad eum Anatolius nōmine, sub prōfessiōne monachī omnem humilitātem atque innocentiam mentītus, accessit habitāvitque aliquamdiu in commūne cum cēterīs. 3. dein prōcedente tempore angelōs apud sē loquī solēre dīcēbat. cum fidem nūllus adhibēret, signīs quibusdam plērōsque ad crēdendum coartābat. postrēmo eō usque prōcessit, ut inter sē ac Deum nuntiōs discurrere praedīcāret, iamque sē ūnum ex profētīs habēri volēbat. 4. Clārus tamen nēquāquam ad crēdendum cōgī poterat. ille eī īram Dominī et praesentēs plāgās, cur sānctō nōn crēderet, commināri. 5. postrēmum in hanc vōcem ērupisse fertur: ecce hāc nocte vestem mihi candidam Dominus dē caelō dabit, quā indūtus in mediō vestrum dīversābor: idque vobis signum erit, in mē Deī esse virtūtem, quī Deī veste dōnātus sim. 6. tum vērō grandis omnium ad hanc prōfessiōnem exspectātio. itaque ad mediam ferē noctem fremitū terram īnsultantium commovērī omne monastērium locō vīsum est: cellulam autem, quā īdem adūlēscēns continēbātur, crebrīs cernerēs micāre lūminibus, fremitusque in eā discurrentium et murmur quoddam multārum vōcum audiēbātur. 7. dein factō silentiō ēgressus ūnum dē frātribus Sabatium nōmine ad sē vocat tunicamque eī, quā erat indūtus, ostendit. 8. obstupefactus ille convocat cēterōs, ipse etiam Clārus accurrit, adhibitōque lūmine vestem omnēs dīligenter īnspiciunt. erat autem summā mollitiē, candōre eximiō, micantī purpurā, nec tamen, cuius esset generis aut velleris, poterat agnoscī: cūriōsīs tamen oculīs aut digitīs attrectāta nōn aliud quam vestis vidēbātur. intereā Clārus frātrēs admonet ōrātiōnī īnsistere, ut manifestius eīs Dominus quidnam id esset ostenderet. 9. itaque reliquum noctis hymnīs psalmīsque cōnsumitur. ubi illūxit diēs, apprehēnsum dexterā ad Martīnum trahere volēbat, bene cōnscius illūdī illum diabolī arte nōn posse. 10. tum vērō renītī ac reclāmāre miser coepit, interdictumque sibi esse dīcēbat, nē sē Martīnō ostenderet. cumque invītum īre compellerent, inter trahentium manūs vestis ēvanuit. 11. unde quis dubitet hanc etiam Martīnī fuisse virtūtem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martīnī oculīs ingerenda, dissimulāre diūtius aut tegere nōn posset.
Section 24
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Animadversum est tamen, eōdem ferē tempore fuisse in Hispāniā iuvenem, quī cum sibi multīs signīs auctōritātem parāvisset, eō usque ēlātus est, ut sē Hēlīam profiterētur. 2. quod cum plērīque temerē crēdidissent, addidit ut sē Christum esse dīceret: in quō etiam adeo illūsit, ut eum quīdam epīscopus Rufus nōmine ut Deum adōrāret: propter quod eum posteā ab epīscopātū dēiectum vīdimus. 3. plērīque etiam ex frātribus nobis rettulērunt, eōdem tempore in Oriente quendam exstitisse, quī sē Iōhannen esse iactitāverit, ex quō cōnicere possumus, istīus modī pseudoprofētīs existentibus, Antichristī adventum imminēre, quī iam in istīs mysterium inīquitātis operātur. 4. Nōn praetereundum autem vidētur, quantā Martīnum sub īsdem diēbus diabolus arte temptāverit. quōdam enim diē praemissā prae se et circumiectus ipse lūce purpureā, quō facilius clāritāte assumptī fulgōris illūderet, veste etiam rēgiā indūtus, diadēmate ex gemmīs aurōque redimītus, calceīs aurō illitīs, serēnō ōre, laetā faciē, ut nihil minus quam diabolus putārētur, ōrantī in cellulā adstitit. 5. cumque Martīnus prīmō aspectū eius fuisset hebetātus, diū multum silentium ambō tenuērunt. tum prīor diabolus: 'agnosce' inquit, 'Martīne, quem cernis: Christus ego sum: dēscēnsūrus ad terram prīus mē manifestāre tibi voluī. 6. ad haec cum Martīnus tacēret nec quidquam respōnsī referret, iterāre ausus est diabolus prōfessiōnis audāciam: 'Martīne, quid dubitās crēdere, cum videās? Christus ego sum'. 7. tum ille, revelante sibi spiritū, ut intellegeret diabolum esse, nōn Dominum; 'nōn sē' inquit 'Iēsus Dominus purpurātum nec diadēmate renīdentem ventūrum esse praedīxit: ego Christum nisi in eō habitū formāque, quā passus est, nisi crucis stigmata praeferentem vēnisse nōn crēdam'. 8. ad hanc ille vōcem statim ut fūmus ēvanuit et cellulam tantō foetōre complēvit, ut indubia indicia relinqueret diabolum sē fuisse. hoc itaque gestum, ut suprā rettuli, ex ipsius Martīnī ōre cognōvī, nē quis forte existimet fabulōsum.
Section 25
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Nam cum ōlim, audītā fidē eius vitā atque virtūte, dēsīderiō illius aestuārēmus, grātam nobis ad eum videndum suscēpimus peregrīnātiōnem: simul quia iam ardēbat animus vītam illius scrībere, partim ab ipsō, in quantum ille interrogāri potuit, sciscitātī sumus, partim ab hīs, quī interfuerant vel sciēbant, cognōvimus. 2. quō quidem tempore crēdī nōn potest, quā mē humilitāte, quā benignitāte suscēperit, congrātulātus plūrimum et gāvīsus in Dominō, quod tantī esset habitus ā nobis, quem peregrīnātiōne susceptā expeterēmus. 3. miserum mē — paene nōn audeō cōnfitērī — cum mē sānctō convīviō suō dignātus esset adhibēre, aquam manibus nostrīs ipse obtulit, ad vesperum autem pedēs ipse nobis abluit. nec renītī aut contrā īre cōnstantia fuit: ita auctōritāte illius oppressus sum, ut nefās putārem, sī nōn adquiēvissem. 4. sermō autem illius nōn alius apud nōs fuit, quam mundī illecebrās et saeculī onera relinquenda, ut Dominum Iēsum līberī expedītīque sequerēmur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris virī Paulīnī, cuius suprā fēcimus mentiōnem, exemplum ingerēbat, quī summīs opibus abiectīs Christum secūtus sōlus paene hīs temporibus ēvangelica praecepta complēsset: 5. illum nobis sequendum, illum clāmābat imitandum: beātumque esse praesēns saeculum tantae fideī virtūtisque documentō, cum secundum sententiam Dominī dīves et possidēns multa vendendō omnia et dandō pauperibus, quod erat factū impossibile, possibile fēcisset exemplō. 6. iam vērō in verbīs et cōnfābulātiōne eius quanta gravitās, quanta dignitās erat! quam ācer, quam efficax erat, quam in absolvendīs scriptūrārum quaestiōnibus promptus et facilis! 7. et quia multōs ad hanc partem incrēdulōs sciō, quippe quōs vīderim mē ipsō etiam referente nōn crēdere, Iēsum testor spemque commūnem mē ex nūllius umquam ōre tantum scientiae, tantum ingeniī tantum tam bonī et tam pūrī sermōnis audīsse. 8. quamquam in Martīnī virtūtibus quantula est ista laudātio! nisi quod mīrum est hominī illitterātō nē hanc quidem grātiam dēfuisse.
Section 26
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Sed iam fīnem liber postulat, sermō claudendus est, nōn quod omnia, quae dē Martīnō fuerint dīcenda, dēfēcerint, sed quia nōs, ut inertēs poētae, extrēmō in opere neglegentēs, victī materiae mōle succumbimus. 2. nam etsi facta illius explicārī verbīs utcumque potuērunt, interiōrem vītam illius et conversātiōnem cōtīdiānam et animum caelō semper intentum nūlla umquam — vērē prōfiteor — nūlla explicābit ōrātio. illam scīlicet persevērantiam et temperāmentum in abstinentiā et in iēiuniīs, potentiam in vigiliīs et ōrātiōnibus, noctēsque ab eō perinde ac diēs āctās nūllumque vacuum ab opere Deī tempus, quō vel otiō indūlserit vel negōtiō, sed nē cibō quidem aut somnō, nisi quantum natūrae necessitās cōgēbat, 3. vērē fatēbor, nōn sī ipse, ut āiunt, ab īnferīs Homērus ēmergeret, posset expōnere: adeo omnia, māiōra in Martīnō sunt quam ut verbīs concipī queant. numquam hōra ulla mōmentumque praeteriit, quo nōn aut ōrātiōnī incumberet aut īnsisteret lectiōnī, quamquam etiam inter legendum aut sī quid aliud forte agēbat, numquam animum ab ōrātiōne laxābat. 4. nimīrum ut fabrīs ferrāriīs moris est, quī inter operandum prō quōdam labōris levāmine incūdem suam feriunt, ita Martīnus etiam, dum aliud agere viderētur, semper ōrābat. 5. ō vēre vir beātus, in quō dolus nōn fuit: nēminem iūdicāns, nēminem damnāns, nūllī malum prō malō reddēns. tantam quippe adversum omnēs iniūriās patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdōs, impūnē etiam ab īnfimīs clēricīs laederētur, nec propter id eōs aut locō umquam āmōverit aut ā suā, quantum in ipsō fuit, cāritāte reppulerit.
Section 27
Latin text | notes | vocabulary
- 1. Nēmō umquam illum vīdit īrātum, nēmō commōtum, nēmō maerentem, nēmō rīdentem; ūnus īdemque fuit semper: caelestem quōdammodo laetitiam vultū praeferēns extrā nātūram hominis vidēbātur. numquam in illius ōre nisi Christus, 2. numquam in illius corde nisi pietās, nisi pax, nisi misericordia inerat. plērumque etiam prō eōrum, quī illius obtrectātōrēs vidēbantur, solēbat flēre peccātīs, quī remōtum et quiētum venēnātīs linguīs et vīpereō ōre carpēbant. 3. et vērē nōnnūllos expertī sumus invidōs virtūtis vītaeque eius, quī in illō ōderant, quod in sē nōn vidēbant et quod imitārī nōn valēbant. atque, ō nefās dolendum et ingemēscendum, nōn aliī ferē īnsectātōrēs eius, licet paucī admodum, nōn aliī tamen quam epīscopī ferēbantur. 4. nec vērō quemquam nōminārī necesse est, licet nōsmet ipsōs plērīque circumlātrent: sufficiet ut, sī quī ex hīs haec lēgerit et agnōverit, ērubēscat. nam sī īrāscitur, dē sē dictum fatēbitur, cum fortasse nōs dē aliīs sēnserimus. 5. nōn refugimus autem, ut, sī quī eius modī sunt, nōs quoque cum tālī virō ōderint. 6. illud facile cōnfīdō, omnibus sānctīs opusculum istud gratum fore. dē cēterō sī quī haec īnfidēliter lēgerit, ipse peccābit. 7. ego mihi cōnscius sum mē, rērum fidē et amōre Christī impulsum ut scrīberem, manifesta exposuisse, vēra dīxisse: parātumque, ut spērō, habēbit ā Deō praemium, nōn quīcumque lēgerit, sed quīcumque crēdiderit.