From Dickinson College Wiki
Jump to navigation Jump to search
Contents
1 Poem 1
2 Poem 2
3 Poem 3
3.1 Lugete, o Veneres Cupidinesque,
3.2 et quantum est hominum venustiorum:
3.3 passer mortuus est meae puellae,
3.4 passer, deliciae meae puellae,
3.5 quem plus illa oculis suis amabat.
3.6 nam mellitus erat suamque norat
3.7 ipsam tam bene quam puella matrem,
3.8 nec sese a gremio illius movebat,
3.9 sed circumsiliens modo huc modo illuc
3.10 ad solam dominam usque pipiabat.
3.11 qui nunc it per iter tenebricosum
3.12 illuc, unde negant redire quemquam.
3.13 at vobis male sit, malae tenebrae
3.14 Orci, quae omnia bella devoratis:
3.15 tam bellum mihi passerem abstulistis
3.16 o factum male! o miselle passer!
3.17 tua nunc opera meae puellae
3.18 flendo turgiduli rubent ocelli.
4 Poem 4
4.1 Phaselus ille, quem videtis, hospites,
4.2 ait fuisse navium celerrimus,
4.3 neque ullius natantis impetum trabis
4.4 nequisse praeterire, sive palmulis
4.5 opus foret volare sive linteo.
4.6 Et hoc negat minacis hadriatici
4.7 negare litus insulasve Cycladas
4.8 Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
4.9 Propontida trucemve Ponticum sinum,
4.10 ubi iste post phaselus antea fuit
4.11 comata silva; nam Cyrotio in iugo
4.12 loquente saepe sibilum edidit coma.
4.13 Amastri Pontica et Cytore buxifer,
4.14 tibi haec fuisse et esse cognitissima
4.15 ait phaselus, ultima ex origine
4.16 tuo stetisse dicit in cacumine,
4.17 tuo imbuisse palmulas in aequore,
4.18 et inde tot per impotentia freta
4.19 erum tulisse, laeva sive dextera
4.20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
4.21 simul secundus incidisset in pedem;
4.22 neque ulla vota litoralibus deis
4.23 sibi esse facta, cum veniret a mari
4.24 novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
4.25 Sed haec prius fuere; nunc recondita
4.26 senet quiete seque dedicat tibi,
4.27 gemelle Castor et gemelle Castoris.
5 Poem 5
5.1 Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
5.2 rumoresque senum severiorum
5.3 omnes unius aestimemus assis!
5.4 soles occidere et redire possunt:
5.5 nobis cum semel occidit brevis lux,
5.6 nox est perpetua una dormienda.
5.7 da mi basia mille, deinde centum,
5.8 dein mille altera, dein secunda centum,
5.9 deinde usque altera mille, deinde centum.
5.10 dein, cum milia multa fecerimus,
5.11 conturbabimus illa, ne sciamus,
5.12 aut ne quis malus inuidere possit,
5.13 cum tantum sciat esse basiorum.
6 Poem 6
7 Poem 7
8 Poem 8
8.1 Miser Catulle, desinas ineptire,
8.2 et quod vides perisse perditum ducas.
8.3 Fulsere quondam candidi tibi soles,
8.4 cum ventitabas quo puella ducebat
8.5 amata nobis quantum amabitur nulla.
8.6 Ibi illa multa cum iocosa fiebant,
8.7 quae tu volebas nec puella nolebat,
8.8 fulsere vere candidi tibi soles.
8.9 Nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,
8.10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,
8.11 sed obstinata mente perfer, obdura.
8.12 Vale puella, iam Catullus obdurat,
8.13 nec te requiret nec rogabit invitam.
8.14 At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
8.15 Scelesta, uae te, quae tibi manet uita?
8.16 Quis nunc te adibit? cui videberis bella?
8.17 Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?
8.18 Quem basiabis? Cui labella mordebis?
8.19 At tu, Catulle, destinatus obdura.
9 Poem 9
10 Poem 10
10.1 Varus me meus ad suos amores
10.2 visum duxerat e foro otiosum,
10.3 scortillum, ut mihi tum repente visum est,
10.4 non sane illepidum neque invenustum.
10.5 Huc ut venimus, incidere nobis
10.6 sermones varii: in quibus, quid esset
10.7 iam Bithynia; quo modo se haberet;
10.8 et quonum mihi profuisset aere.
10.9 Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
10.10 nec praetoribus esse nec cohorti,
10.11 cur quisquam caput unctius referret,
10.12 praesertim quibus esset irrumator
10.13 praetor, nec faceret pili cohortem.
10.14 " At certe tamen" inquit " quod illic
10.15 natum dicitur esse, comparasti
10.16 ad lecticam homines." Ego, ut puellae
10.17 unum me facerem beatiorem,
10.18 " non" inquam " mihi tam fuit maligne,
10.19 ut, provincia quod mala incidisset,
10.20 non possem octo homines parare rectos."
10.21 At mi nullus erat nec hic neque illic,
10.22 fractum qui veteris pedem grabati
10.23 in collo sibi collocare posset.
10.24 Hic illa, ut decuit cinae diorem,
10.25 " quaeso" inquit " mihi, mi Catulle, paulum
10.26 istos commoda, nam volo ad Serapim
10.27 deferri." " Mane," inquii puellae,
10.28 " istud quod modo dixeram me habere,
10.29 fugit me ratio: meus sodalis
10.30 Cinna est Gaius - is sibi paravit;
10.31 verum utrum illius an mei, quid ad me?
10.32 Utor tam bene quam mihi pararim.
10.33 Sed tu insulsa male et molesta vivis,
10.34 per quam non licet esse neglegentem!"
11 Poem 11
11.1 Furi et Aureli comites Catulli,
11.2 sive in extremos penetrabit Indos,
11.3 litus ut longe resonante Eoa
11.4 tunditur unda,
11.5 sive in Hyrcanos Arabesue molles,
11.6 seu Sagas sagittiferosue Parthos,
11.7 sive quae septemgeminus colorat
11.8 aequora Nilus,
11.9 sive trans altas gradietur Alpes,
11.10 Caesaris visens monimenta magni,
11.11 Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
11.12 mosque Britannos,
11.13 omnia haec, quaecumque feret voluntas
11.14 caelitum, temptare simul parati,
11.15 pauca nuntiate meae puellae
11.16 non bona dicta.
11.17 cum suis vivat valeatque moechis,
11.18 quos simul complexa tenet trecentos,
11.19 nullum amans vere, sed identidem omnium
11.20 ilia rumpens;
11.21 nec meum respectet, ut ante, amorem,
11.22 qui illius culpa cecidit uelut prati
11.23 ultimi flos, praetereunte postquam
11.24 tactus aratro est.
12 Poem 12
13 Poem 13
13.1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
13.2 paucis, si tibi di favent, diebus,
13.3 si tecum attuleris bonam atque magnam
13.4 cenam, non sine candida puella
13.5 et vino et sale et omnibus cachinnis.
13.6 Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
13.7 cenabis bene; nam tui Catulli
13.8 plenus sacculus est aranearum.
13.9 Sed contra accipies meros amores,
13.10 seu quid suavius elegantiusve est:
13.11 nam unguentum dabo, quod meae puellae
13.12 donarunt Veneres Cupidinesque;
13.13 quod tu cum olfacies, deos rogabis
13.14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
14 Poem 14
14.1 Ni te plus oculis meis amarem,
14.2 iucundissime Calve, munere isto
14.3 odissem te odio Vatiniano:
14.4 nam quid feci ego quidve sum locutus,
14.5 cur me tot male perderes poetis?
14.6 Isti di mala multa dent clienti,
14.7 qui tantum tibi misit impiorum.
14.8 Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
14.9 munus dat tibi Sulla litterator,
14.10 non est mi male, sed bene ac beate,
14.11 quod non dispereunt tui labores.
14.12 Di magni, horribilem et sacrum libellum!
14.13 Quem tu scilicet ad tuum Catullum
14.14 misti, continuo ut die periret,
14.15 Saturnalibus, optimo dierum!
14.16 Non non hoc tibi, false, sic abibit.
14.17 Nam si luxerit ad librariorum
14.18 curram scrinia, Caesios, Aquinos,
14.19 Suffenum, omnia colligam venena.
14.20 Ac te his suppliciis remunerabor.
14.21 Vos hinc interea valete abite
14.22 illuc, unde malum pedem attulistis,
14.23 saecli incommoda, pessimi poetae.
15 Poem 15
15.1 Commendo tibi me ac meos amores,
15.2 Aureli. Veniam peto pudentem,
15.3 ut, si quicquam animo tuo cupisti,
15.4 quod castum expeteres et integellum,
15.5 conserves puerum mihi pudice,
15.6 non dico a populo -- nihil veremur
15.7 istos, qui in platea modo huc modo illuc
15.8 in re praetereunt sua occupati --
15.9 verum a te metuo tuoque pene
15.10 infesto pueris bonis malisque.
15.11 Quem tu qua lubet, ut lubet moveto
15.12 quantum vis, ubi erit foris paratum:
15.13 hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
15.14 Quod si te mala mens furorque vecors.
15.15 In tantam impulerit, sceleste, culpam,
15.16 ut nostrum insidiis caput lacessas.
15.17 A tum te miserum malique fati!
15.18 Quem attractis pedibus patente porta
15.19 percurrent raphanique mugilesque.
16 Poem 16
16.1 Pedicabo ego vos et irrumabo,
16.2 Aureli pathice et cinaede Furi,
16.3 qui me ex versiculis meis putastis,
16.4 quod sunt molliculi, parum pudicum.
16.5 Nam castum esse decet pium poetam
16.6 ipsum, versiculos nihil necesse est;
16.7 qui tum denique habent salem ac leporem,
16.8 si sunt molliculi ac parum pudici,
16.9 et quod pruriat incitare possunt,
16.10 non dico pueris, sed his pilosis
16.11 qui duros nequeunt movere lumbos.
16.12 Vos, quod milia multa basiorum
16.13 legistis, male me marem putatis?
16.14 Pedicabo ego vos et irrumabo.
17 Poem 17
17.1 O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
17.2 et salire paratum habes, sed vereris inepta
17.3 crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
17.4 ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
17.5 sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
17.6 in quo vel Salisubsali sacra suscipiantur,
17.7 munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
17.8 Quendam municipem meum de tuo volo ponte
17.9 ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
17.10 verum totius ut lacus putidaeque paludis
17.11 lividissima maximeque est profunda vorago.
17.12 Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
17.13 bimuli tremula patris dormientis in ulna.
17.14 cui cum sit viridissimo nupta flore puella
17.15 et puella tenellulo delicatior haedo,
17.16 adseruanda nigerrimis diligentius vuis,
17.17 ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
17.18 nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
17.19 in fossa Liguri iacet suppernata securi,
17.20 tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
17.21 talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
17.22 ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
17.23 Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
17.24 si pote stolidum repente excitare veternum,
17.25 et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
17.26 ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
18 Poem 18
19 Poem 19
20 Poem 20
21 Poem 21
21.1 Aureli, pater esuritionum,
21.2 non harum modo, sed quot aut fuerunt
21.3 aut sunt aut aliis erunt in annis,
21.4 pedicare cupis meos amores.
21.5 Nec clam: nam simul es, iocaris una,
21.6 haerens ad latus omnia experiris.
21.7 Frustra: nam insidias mihi instruentemtangam
21.8 te prior irrumatione.
21.9 Atque id si faceres satur, tacerem:
21.10 nunc ipsum id doleo, quod esurire
21.11 me me puer et sitire discet.
21.12 Quare desine, dum licet pudico,
21.13 ne finem facias, sed irrumatus.
22 Poem 22
22.1 Suffenus iste, Vare, quem probe nostri,
22.2 homo est venustus et dicax et urbanus,
22.3 idemque longe plurimos facit versus.
22.4 Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
22.5 perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
22.6 relata: cartae regiae, novi libri,
22.7 novi umbilici, lora rubra, membranae,
22.8 derecta plumbo et pumice omnia aequata.
22.9 Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
22.10 suffenus unus caprimulgus aut fossor
22.11 rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
22.12 Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
22.13 aut si quid hac re scitius videbatur,
22.14 idem infaceto est infacetior rure,
22.15 simul poemata attigit, neque idem umquam
22.16 aeque est beatus ac poema cum scribit:
22.17 tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
22.18 Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
22.19 quem non in aliqua re videre Suffenum
22.20 possis. Suus cuique attributus est error;
22.21 sed non videmus manticae quod tergo est.
23 Poem 23
23.1 Furi, cui neque servus est neque arca
23.2 nec cimex neque araneus neque ignis,
23.3 verum est et pater et noverca, quorum
23.4 dentes vel silicem comesse possunt,
23.5 est pulcre tibi cum tuo parente
23.6 et cum coniuge lignea parentis.
23.7 Nec mirum: bene nam valetis omnes,
23.8 pulcre concoquitis, nihil timetis,
23.9 non incendia, non graves ruinas,
23.10 non facta impia, non dolos veneni,
23.11 non casus alios periculorum.
23.12 Atque corpora sicciora cornu
23.13 aut siquid magis aridum est habetis
23.14 sole et frigore et esuritione.
23.15 Quare non tibi sit bene ac beate?
23.16 A te sudor abest, abest saliva,
23.17 mucusque et mala pituita nasi.
23.18 Hanc ad munditiem adde mundiorem,
23.19 quod culus tibi purior salillo est,
23.20 nec toto decies cacas in anno;
23.21 atque id durius est faba et lapillis.
23.22 Quod tu si manibus teras fricesque,
23.23 non umquam digitum inquinare posses
23.24 haec tu commoda tam beata, Furi,
23.25 noli spernere nec putare parui,
23.26 et sestertia quae soles precari
23.27 centum desine: nam sat es beatus.
24 Poem 24
25 Poem 25
25.1 Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
25.2 vel anseris medullula vel imula oricilla
25.3 vel pene languido senis situque araneoso,
25.4 idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
25.5 cum diva mulier aries ostendit oscitantes,
25.6 remitte pallium mihi meum, quod involasti,
25.7 sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
25.8 inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
25.9 Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
25.10 ne laneum latusculum manusque mollicellas
25.11 inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
25.12 et insolenter aestues, velut minuta magno
25.13 deprensa navis in mari, vesaniente vento.
26 Poem 26
27 Poem 27
28 Poem 28
28.1 Pisonis comites, cohors inanis,
28.2 aptis sarcinulis et expeditis,
28.3 Verani optime tuque mi Fabulle,
28.4 quid rerum geritis? Satisne cum isto
28.5 vappa frigoraque et famem tulistis?
28.6 Ecquidnam in tabulis patet lucelli
28.7 expensum, ut mihi, qui meum secutus
28.8 praetorem refero datum lucello?
28.9 O Memmi, bene me ac diu supinum
28.10 tota ista trabe lentus irrumasti.
28.11 Sed, quantum video, pari fuistis
28.12 casu: nam nihilo minore verpa
28.13 farti estis. Pete nobiles amicos!
28.14 At vobis mala multa di deaeque
28.15 dent, opprobria Romuli Remique.
29 Poem 29
29.1 Quis hoc potest videre, quis potest pati,
29.2 nisi impudicus et vorax et aleo,
29.3 Mamurram habere quod Comata Gallia
29.4 habebat uncti et ultima Britannia?
29.5 cinaede Romule haec videbis et feres?
29.6 et ille nunc superbus et superfluens
29.7 perambulabit omnium cubilia,
29.8 ut albulus columbus aut Adoneus?
29.9 cinaede Romule, haec videbis et feres?
29.10 es impudicus et vorax et aleo.
29.11 eone nomine, imperator unice,
29.12 fuisti in ultima occidentis insula,
29.13 ut ista vestra diffututa mentula
29.14 ducenties comesset aut trecenties?
29.15 quid est alid sinistra liberalitas?
29.16 parum expatrauit an parum elluatus est?
29.17 paterna prima lancinata sunt bona,
29.18 secunda praeda Pontica, inde tertia
29.19 Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
29.20 nunc Galliae timetur et Britanniae.
29.21 quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest
29.22 nisi uncta devorare patrimonia?
29.23 eone nomine urbis opulentissime
29.24 socer generque, perdidistis omnia?
30 Poem 30
30.1 Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
30.2 iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
30.3 iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
30.4 nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
30.5 quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
30.6 eheu quid faciant, dic, homines cuiue habeant fidem?
30.7 certe tute iubebas animam tradere, inique, me
30.8 inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
30.9 idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
30.10 uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
30.11 si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
30.12 quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
31 Poem 31
31.1 Paene insularum, Sirmio, Insularumque
31.2 ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
31.3 marique vasto fert uterque neptunus,
31.4 quam te libenter quamque laetus inviso,
31.5 vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
31.6 liquisse campos et videre te in tuto.
31.7 O quid solutis est beatius curis,
31.8 cum mens onus reponit, ac peregrino
31.9 labore fessi venimus larem ad nostrum,
31.10 desideratoque acquiescimus lecto?
31.11 Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
31.12 Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
31.13 gaudente; vosque, o Lydiae lacus undae,
31.14 ridete quidquid est dome cachinnorum.
32 Poem 32
33 Poem 33
34 Poem 34
34.1 Dianae sumus in fide
34.2 puellae et pueri integri:
34.3 Dianam pueri integri
34.4 puellaeque cenamus.
34.5 O latonia, maximi
34.6 magna progenies Iovis,
34.7 quam mater prope Delliam
34.8 deposivit oliviam,
34.9 monitum domina ut fores
34.10 silvarumque virentium
34.11 saltuumque reconditorum
34.12 amniumque sonantum:
34.13 tu Lucina dolentibus
34.14 Iunodicta puerperis,
34.15 tu potens Trivia et notho es
34.16 dicta lumine Luna;
34.17 tu cursu, dea, menstruo
34.18 metiens iter annum,
34.19 rustica agricolae bonis
34.20 tecta frugibus exples.
34.21 Sis quocumque tibi placet
34.22 sancta nomine, Romulique,
34.23 anitque ut solita es, bona
34.24 sospites ope gentem.
35 Poem 35
35.1 Poete tenero, meo sodali,
35.2 velim Caecilio, papyre, dicas
35.3 Veronam veniat, Novi relinquens
35.4 Comi moenia Lariumque litus:
35.5 nam quasdam volo cogitationes
35.6 amici accipiat sui meique.
35.7 Quare, si sapiet, viam vorabit,
35.8 quamvis candida milies puella
35.9 euntum revocet, manusque collo
35.10 ambas iniciens roget morari.
35.11 Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
35.12 illum deperit impotente amore:
35.13 nam quo tempore legit incohatum
35.14 Dindymi dominam, ex eo misellae
35.15 ignes interiorem edunt medullam.
35.16 Ignosco tibi, Sapphica puella
35.17 musa doctior: est enim venuste
35.18 Magna Caecilio incohata mater.
36 Poem 36
37 Poem 37
37.1 Salax taberna vosque contubernales,
37.2 a pilleatis nona fratribus pila,
37.3 solis putatis esse mentulas vobis,
37.4 solis licere, quidquid est puellarum,
37.5 confutuere et putare ceteros hircos?
37.6 an, continenter quod sedetis insulsi
37.7 centum an ducenti, non putatis ausurum
37.8 me una ducentos irrumare sessores?
37.9 atqui putate: namque totius vobis
37.10 frontem tabernae sopionibus scribam.
37.11 puella nam mi, quae meo sinu fugit,
37.12 amata tantum quantum amabitur nulla,
37.13 pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
37.14 consedit istic. hanc boni beatique
37.15 omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
37.16 omnes pusilli et semitarii moechi;
37.17 tu praeter omnes une de capillatis,
37.18 cuniculosae Celtiberiae fili,
37.19 Egnati. opaca quem bonum facit barba
37.20 et dens Hibera defricatus urina.
38 Poem 38
39 Poem 39
39.1 Egnatius, quod candidos habet dentes,
39.2 renidet usque quaque. Si ad rei ventum est
39.3 subsellium, cum orator excitat fletum,
39.4 renidet ille; si ad pii rogum fili
39.5 lugetur, orba cum flet unicum mater,
39.6 renidet ille. Quidquid est, ubicumque est,
39.7 quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
39.8 neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
39.9 Quare monendum est te mihi, bone Egnati.
39.10 Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
39.11 aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus
39.12 aut Lanuvinus ater atque dentatus
39.13 aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
39.14 aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
39.15 tamen renidere usque quaque te nollem:
39.16 nam risu inepto res ineptior nulla est.
39.17 Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
39.18 quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
39.19 dentem atque russam defricare gingivam,
39.20 ut quo iste vester expolitior dens est,
39.21 hoc te amplius bibisse praedicet loti.
40 Poem 40
41 Poem 41
42 Poem 42
42.1 Adeste, hendecasyllabi, quot estis
42.2 omnes undique, quotquot estis omnes.
42.3 Iocum me putat esse moecha turpis,
42.4 et negat mihi nostra reddituram
42.5 pugillaria, si pati potestis.
42.6 Persequamur eam et reflagitemus.
42.7 Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis
42.8 turpe incedere, mimice ac moleste
42.9 ridentem catuli ore Gallicani.
42.10 Circumsistite eam, et reflagitate,
42.11 " moecha putida, redde codicillos,
42.12 redde putida moecha, codicillos!"
42.13 Non assis facis? O lutum, lupanar,
42.14 aut si perditius potes quid esse.
42.15 Sed non est tamen hoc satis putandum.
42.16 Quod si non aliud potest ruborem
42.17 ferreo canis exprimamus ore.
42.18 Conclamate iterum altiore uoce.
42.19 " Moecha putide, redde codicillos,
42.20 redde, putida moecha, codicillos!"
42.21 Sed nil proficimus, nihil mouetur.
42.22 Mutanda est ratio modusque vobis,
42.23 siquid proficere amplius potestis:
42.24 " pudica et proba, redde codicillos."
43 Poem 43
44 Poem 44
44.1 O funde noster seu Sabine seu Tiburs
44.2 ( nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
44.3 cordi Catullum laedere; at quibus cordi est,
44.4 quovis Sabinum pignore esse contendunt),
44.5 sed seu Sabine sive verius Tiburs,
44.6 fui libenter in tua suburbana
44.7 villa, malamque pectore expuli tussim,
44.8 non inmerenti quam mihi meus venter,
44.9 dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
44.10 Nam, Sestianus dum volo esse conuiua,
44.11 orationem in Antium petitorem
44.12 plenam veneni et pestilentiae legi.
44.13 Hic me gravedo frigida et frequens tussis
44.14 quassait usque, dum in tuum sinum fugi,
44.15 et me recuravi otioque et urtica.
44.16 Quare refectus maximas tibi grates
44.17 ago, meum quod non es ulta peccatum.
44.18 Nec deprecor iam, si nefaria scripta
44.19 Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
44.20 non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
44.21 qui tunc vocat me, cum malum librum legi.
45 Poem 45
46 Poem 46
47 Poem 47
48 Poem 48
49 Poem 49
50 Poem 50
50.1 Hesterno, Licini, die otiosi
50.2 multum lusimus in meis tabellis,
50.3 ut convenerat esse delicatos:
50.4 scribens versiculos uterque nostrum
50.5 ludebat numero modo hoc modo illoc,
50.6 reddens mutua per iocum atque vinum.
50.7 Atque illinc abii tuo lepore
50.8 incensus, Licini, facetiisque,
50.9 ut nec me miserum cibus iuvaret
50.10 nec somnus tegeret quiete ocellos,
50.11 sed toto indomitus furore lecto
50.12 versarer, cupiens videre lucem,
50.13 ut tecum loquerer simulque ut essem.
50.14 At defessa labore membra postquam
50.15 semimortua lectulo iacebant,
50.16 hoc, iucunde, tibi poema feci,
50.17 ex quo perspiceres meum dolorem.
50.18 Nunc audax cave sis, precesque nostras,
50.19 oramus, cave despuas, ocelle,
50.20 ne poenas Nemesis reposcat a te.
50.21 Est vemens dea: laedere hanc caveto.
51 Poem 51
51.1 Ille mi par esse deo videtur,
51.2 ille, si fas est, superare divos,
51.3 qui sedens adversus identidem te
51.4 spectat et audit
51.5 dulce ridentem, misero quod omnis
51.6 eripit sensus mihi: nam simul te,
51.7 Lesbia, aspexi, nihil est super mi
51.8 vocis in ore,
51.9 lingua sed torpet, tenuis sub artus
51.10 flamma demanat, sonitu suopte
51.11 tintinant aures, gemina teguntur
51.12 lumina nocte.
51.13 Otium, Catulle, tibi molestum est:
51.14 otio exsultas nimiumque gestis:
51.15 otium et reges prius et beatas
51.16 perdidit urbes.
52 Poem 52
53 Poem 53
54 Poem 54
55 Poem 55
55.1 Oramus, si forte non molestum est,
55.2 demonstres ubi sint tuae tenebrae.
55.3 Te Campo quaesivimus minore,
55.4 te in Circo, te in omnibus libellis,
55.5 te in templo summi Iovis sacrato.
55.6 In Magni simul ambulatione
55.7 femellas omnes, amice, prendi,
55.8 quas vultu vidi tamen sereno.
55.9 Avelte, sic ipse flagitabam,
55.10 Camerium mihi pessimae puellae.
55.11 Quaedam inquit, nudum reduc...
55.12 ' en hic in roseis latet papillis.'
55.13 Sed te iam ferre Herculi labos est;
55.14 tanto te in fastu negas, amice.
55.15 Dic nobis ubi sis futurus, ede
55.16 audacter, committe, crede luci.
55.17 Nunc te lacteolae tenent puellae?
55.18 Si linguam clauso tenes in ore,
55.19 fructus proicies amoris omnes.
55.20 Verbosa gaudet Venus loquella.
55.21 Vel, si vis, licet obseres palatum,
55.22 dum vestri sim particeps amoris.
56 Poem 56
57 Poem 57
58 Poem 58
59 Poem 59
60 Poem 60
Poem 1
Cui dono lepidum novum libellum
lepidus -a -um: fine, elegant
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas.
Iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis...
Doctis, Iuppiter, et laboriosis!
Quare habe tibi quidquid hoc libelli—
qualecumque, quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo!
Poem 2
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
credo ut tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas!
Poem 3
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum:
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.
Poem 4
Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
Et hoc negat minacis hadriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phaselus antea fuit
comata silva; nam Cyrotio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phaselus, ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse facta, cum veniret a mari
novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere; nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
Poem 5
Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
Poem 6
Flavi, delicias tuas Catullo,
ni sint illepidae atque inelegantes,
velles dicere nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam te non viduas iacere noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syrio fragrans olivo,
pulvinusque peraeque et hic et ille
attritus, tremulique quassa lecti
argutatio inambulatioque.
Nam ibi stat. Pudet nihil tacere.
Cur? Non tam latera ecfututa pandas,
ni tu quid facias ineptiarum.
Quare, quidquid habes boni malique,
dic nobis. Volo te ac tuos amores
ad caelum lepido vocare versu.
Poem 7
Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis
oraclum Iovis inter aestuosi
et Batti veteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores:
tam te basia multa basiare
vesano satis et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.
Poem 8
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa cum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, uae te, quae tibi manet uita?
Quis nunc te adibit? cui videberis bella?
Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?
Quem basiabis? Cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.
Poem 9
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi millibus trecentis,
venistine domum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati!
Visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus applicansque collum
iucundum os oculosque suaviabor?
O quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?
Poem 10
Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente visum est,
non sane illepidum neque invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii: in quibus, quid esset
iam Bithynia; quo modo se haberet;
et quonum mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
" At certe tamen" inquit " quod illic
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines." Ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
" non" inquam " mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos."
At mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
Hic illa, ut decuit cinae diorem,
" quaeso" inquit " mihi, mi Catulle, paulum
istos commoda, nam volo ad Serapim
deferri." " Mane," inquii puellae,
" istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis
Cinna est Gaius - is sibi paravit;
verum utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem!"
Poem 11
Furi et Aureli comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda,
sive in Hyrcanos Arabesue molles,
seu Sagas sagittiferosue Parthos,
sive quae septemgeminus colorat
aequora Nilus,
sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque feret voluntas
caelitum, temptare simul parati,
pauca nuntiate meae puellae
non bona dicta.
cum suis vivat valeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
ilia rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit uelut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
tactus aratro est.
Poem 12
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris: in ioco atque vino
tollis lintea neglegentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? Crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit - est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte,
quod me no movet aestimatione,
verum est mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus
Et Veranius; haec amem necesse est
ut Veraniolum meum et Fabullum.
Poem 13
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis.
Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
seu quid suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque;
quod tu cum olfacies, deos rogabis
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Poem 14
Ni te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere isto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidve sum locutus,
cur me tot male perderes poetis?
Isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
non est mi male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
Di magni, horribilem et sacrum libellum!
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!
Non non hoc tibi, false, sic abibit.
Nam si luxerit ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena.
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.
Poem 15
Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
ut, si quicquam animo tuo cupisti,
quod castum expeteres et integellum,
conserves puerum mihi pudice,
non dico a populo -- nihil veremur
istos, qui in platea modo huc modo illuc
in re praetereunt sua occupati --
verum a te metuo tuoque pene
infesto pueris bonis malisque.
Quem tu qua lubet, ut lubet moveto
quantum vis, ubi erit foris paratum:
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens furorque vecors.
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
ut nostrum insidiis caput lacessas.
A tum te miserum malique fati!
Quem attractis pedibus patente porta
percurrent raphanique mugilesque.
Poem 16
Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici,
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis
qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
Pedicabo ego vos et irrumabo.
Poem 17
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes, sed vereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
in quo vel Salisubsali sacra suscipiantur,
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
verum totius ut lacus putidaeque paludis
lividissima maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli tremula patris dormientis in ulna.
cui cum sit viridissimo nupta flore puella
et puella tenellulo delicatior haedo,
adseruanda nigerrimis diligentius vuis,
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
si pote stolidum repente excitare veternum,
et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
Poem 18
Poem 19
Poem 20
Poem 21
Aureli, pater esuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
Nec clam: nam simul es, iocaris una,
haerens ad latus omnia experiris.
Frustra: nam insidias mihi instruentemtangam
te prior irrumatione.
Atque id si faceres satur, tacerem:
nunc ipsum id doleo, quod esurire
me me puer et sitire discet.
Quare desine, dum licet pudico,
ne finem facias, sed irrumatus.
Poem 22
Suffenus iste, Vare, quem probe nostri,
homo est venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
relata: cartae regiae, novi libri,
novi umbilici, lora rubra, membranae,
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
aut si quid hac re scitius videbatur,
idem infaceto est infacetior rure,
simul poemata attigit, neque idem umquam
aeque est beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. Suus cuique attributus est error;
sed non videmus manticae quod tergo est.
Poem 23
Furi, cui neque servus est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis,
verum est et pater et noverca, quorum
dentes vel silicem comesse possunt,
est pulcre tibi cum tuo parente
et cum coniuge lignea parentis.
Nec mirum: bene nam valetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graves ruinas,
non facta impia, non dolos veneni,
non casus alios periculorum.
Atque corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum est habetis
sole et frigore et esuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliva,
mucusque et mala pituita nasi.
Hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod culus tibi purior salillo est,
nec toto decies cacas in anno;
atque id durius est faba et lapillis.
Quod tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare posses
haec tu commoda tam beata, Furi,
noli spernere nec putare parui,
et sestertia quae soles precari
centum desine: nam sat es beatus.
Poem 24
O qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias Midae dedisses
isti, cui neque servus est neque arca,
quam sic te sineres ab illo amari.
' Qui? Non est homo bellus?' inquies. Est:
sed bello huic neque seruus est neque arca.
Hoc tu quam lubet abice elevaque:
nec servum tamen ille habet neque arcam.
Poem 25
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula oricilla
vel pene languido senis situque araneoso,
idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
cum diva mulier aries ostendit oscitantes,
remitte pallium mihi meum, quod involasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
ne laneum latusculum manusque mollicellas
inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
et insolenter aestues, velut minuta magno
deprensa navis in mari, vesaniente vento.
Poem 26
Furi, villula vestra non ad Austriflatus
opposita est neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!
Poem 27
Minister vetuli puer Falerni,
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae
ebrioso acino ebriosioris.
at vos quo lubet hinc abite, lymphae,
vini pernicies, et ad severos
migrate. hic merus est Thyonianus.
Poem 28
Pisonis comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? Satisne cum isto
vappa frigoraque et famem tulistis?
Ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello?
O Memmi, bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus irrumasti.
Sed, quantum video, pari fuistis
casu: nam nihilo minore verpa
farti estis. Pete nobiles amicos!
At vobis mala multa di deaeque
dent, opprobria Romuli Remique.
Poem 29
Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et ultima Britannia?
cinaede Romule haec videbis et feres?
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
cinaede Romule, haec videbis et feres?
es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vestra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatrauit an parum elluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
nunc Galliae timetur et Britanniae.
quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbis opulentissime
socer generque, perdidistis omnia?
Poem 30
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
eheu quid faciant, dic, homines cuiue habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
Poem 31
Paene insularum, Sirmio, Insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te in tuto.
O quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum,
desideratoque acquiescimus lecto?
Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
gaudente; vosque, o Lydiae lacus undae,
ridete quidquid est dome cachinnorum.
Poem 32
Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
Et si iusseris, illud adivuato,
ne quis liminis obseret tabellam,
neu tibi lubeat foras abire,
sed domi maneas paresque nobis
novem continuas fututiones.
Verum si quid ages, statim iubeto:
nam pransus iaceo et satur supinus
pertundo tunicamque palliumque.
Poem 33
O furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili
culo filius est voraciore),
cur non exilium malasque in oras
itis? Quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo, et natis pilosas,
fili, non potes asse venditare.
Poem 34
Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
puellaeque cenamus.
O latonia, maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope Delliam
deposivit oliviam,
monitum domina ut fores
silvarumque virentium
saltuumque reconditorum
amniumque sonantum:
tu Lucina dolentibus
Iunodicta puerperis,
tu potens Trivia et notho es
dicta lumine Luna;
tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annum,
rustica agricolae bonis
tecta frugibus exples.
Sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique,
anitque ut solita es, bona
sospites ope gentem.
Poem 35
Poete tenero, meo sodali,
velim Caecilio, papyre, dicas
Veronam veniat, Novi relinquens
Comi moenia Lariumque litus:
nam quasdam volo cogitationes
amici accipiat sui meique.
Quare, si sapiet, viam vorabit,
quamvis candida milies puella
euntum revocet, manusque collo
ambas iniciens roget morari.
Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
illum deperit impotente amore:
nam quo tempore legit incohatum
Dindymi dominam, ex eo misellae
ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi, Sapphica puella
musa doctior: est enim venuste
Magna Caecilio incohata mater.
Poem 36
Annales Volusi, cacata carta,
votum solvite pro mea puella.
Nam sanctae Veneri Cupidinque
vovit, si sibi restitutus essem
dessemque truces vibrare iambos,
electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
Et hoc pessima se puella vidit
iocose lepide vovere divis.
Nunc o caeruleo creata ponto,
quae sanctum Idalium Uriosque apertos
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
colis quaeque Amanthunta quaeque Golgos
quaeque Durrachium Hadriae tabernum,
acceptum face redditumque votum,
si non illepidum neque invenustum est.
At vos interea venite in ignem,
pleni ruris et infacetiarum
annales Volusi, cacata carta.
Poem 37
Salax taberna vosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere, quidquid est puellarum,
confutuere et putare ceteros hircos?
an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores?
atqui putate: namque totius vobis
frontem tabernae sopionibus scribam.
puella nam mi, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique
omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati. opaca quem bonum facit barba
et dens Hibera defricatus urina.
Poem 38
Malest, Cornifici, tuo Catullo
malest, me hercule, et laboriose,
et magis magis in dies et horas.
Quem tu, quod minimum facillimumque est,
qua solatus es allocutione?
Irascor tibi. Sic meos amores?
Paulum quid lubet allocutionis,
maestius lacrimis Simonideis.
Poem 39
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. Si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille. Quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendum est te mihi, bone Egnati.
Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
ut quo iste vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
Poem 40
Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
agit praecipitem in meos iambos?
Quis deus tibi non bene advocatus
vecordem parat excitare rixam?
An ut pervenias in ora vulgi?
Quid vis? Qualubet esse notus optas?
Eris, quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.
Poem 41
Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curae,
amicos medicosque convocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
Poem 42
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
Iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam et reflagitemus.
Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate,
" moecha putida, redde codicillos,
redde putida moecha, codicillos!"
Non assis facis? O lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud potest ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore uoce.
" Moecha putide, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!"
Sed nil proficimus, nihil mouetur.
Mutanda est ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis:
" pudica et proba, redde codicillos."
Poem 43
Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua.
Decoctoris amica Formiani,
ten provincia narrat esse bellam?
Tecum Lesbia nostra comparatur?
O saeclum insapiens et infacetum!
Poem 44
O funde noster seu Sabine seu Tiburs
( nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere; at quibus cordi est,
quovis Sabinum pignore esse contendunt),
sed seu Sabine sive verius Tiburs,
fui libenter in tua suburbana
villa, malamque pectore expuli tussim,
non inmerenti quam mihi meus venter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
Nam, Sestianus dum volo esse conuiua,
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
Hic me gravedo frigida et frequens tussis
quassait usque, dum in tuum sinum fugi,
et me recuravi otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
qui tunc vocat me, cum malum librum legi.
Poem 45
Acmen Septimius suos amores
tenens in gremio ' mea' inquit ' Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos,
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio veniam obvius leoni.'
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
At Acme leviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore suaviata,
' sic' inquit ' mea vita Septimille,
huic uni domino usque serviamus,
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis.'
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
Nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.
Unam Septimius misellus Acmen
mavult quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinisque.
Wquis ullos homines beatiores
vidit, quis Venerem auspicatiorem?
Poem 46
Iam ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi
nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras asiae volemus urbes.
Iam mens praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diversae varie viae reportant.
Poem 47
Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
vos Veraniolo meo et Fabullo
verpus praeposuit Priapus ille?
Vos convivia lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in trivio vocationes?
Poem 48
Mellitos oculos tuos, Iuventi,
si quis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta
nec numquam videar satur futurus,
non si densior aridis aristis
sit nostrae seges osculationis.
Poem 49
Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.
Poem 50
Hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut convenerat esse delicatos:
scribens versiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque vinum.
Atque illinc abii tuo lepore
incensus, Licini, facetiisque,
ut nec me miserum cibus iuvaret
nec somnus tegeret quiete ocellos,
sed toto indomitus furore lecto
versarer, cupiens videre lucem,
ut tecum loquerer simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
semimortua lectulo iacebant,
hoc, iucunde, tibi poema feci,
ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax cave sis, precesque nostras,
oramus, cave despuas, ocelle,
ne poenas Nemesis reposcat a te.
Est vemens dea: laedere hanc caveto.
Poem 51
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
vocis in ore,
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.
Poem 52
Quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est, Catulle? quid moraris emori?
Poem 53
Risi nescio quem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus crimina Calvus explicasset,
admirans ait haec manusque tollens:
" di magni, salaputium disertum!"
Poem 54
Othionis caput oppido est pusillum, et eri rustice semilauta crura,
subtile et leve peditum Libonis, si non omnia, displicere vellem
tibi et Sufficio seni recocto... irascere iterum meis iambis
inmerentibus, unice imperator.
Poem 55
Oramus, si forte non molestum est,
demonstres ubi sint tuae tenebrae.
Te Campo quaesivimus minore,
te in Circo, te in omnibus libellis,
te in templo summi Iovis sacrato.
In Magni simul ambulatione
femellas omnes, amice, prendi,
quas vultu vidi tamen sereno.
Avelte, sic ipse flagitabam,
Camerium mihi pessimae puellae.
Quaedam inquit, nudum reduc...
' en hic in roseis latet papillis.'
Sed te iam ferre Herculi labos est;
tanto te in fastu negas, amice.
Dic nobis ubi sis futurus, ede
audacter, committe, crede luci.
Nunc te lacteolae tenent puellae?
Si linguam clauso tenes in ore,
fructus proicies amoris omnes.
Verbosa gaudet Venus loquella.
Vel, si vis, licet obseres palatum,
dum vestri sim particeps amoris.
Poem 56
O rem ridiculam, Cato, et iocosam,
dignamque auribus et tuo cachinno!
ride quidquid amas, Cato, Catullum:
res est ridicula et nimis iocosa.
deprendi modo pupulum puellae
trusantem; hunc ego, si placet Dionae,
protelo rigida mea cecidi.
Poem 57
Pulcre convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
Nec mirum: maculae pares utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
impressae resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lecticulo erudituli ambo,
non hic quam ille magis vorax adulter,
riuales socii puellularum.
Pulcre conuenit improbis cinaedis.
Poem 58
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa.
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amavit omnes,
nunc in quadriviis et angiportis
glubit magnanimi Remi nepotes.
Poem 59
Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
vidistis ipso rapere de rogo cenam,
cum devolutum ex igne prosequens panem
ab semiraso tunderetur ustore.
Poem 60
Num te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum parte
tam mente dura procreauit ac taetra,
ut supplicis vocem in novissimo casu
contemptam haberes, a nimis fero corde?