Novatianus De Spectaculis

From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search

NOVATIANUS, DE SPECTACULIS

Section I. Novatianus plebi in evangelio stanti salutem

1. Ut me satis contristat et animum meum graviter affligit, cum nulla mihi scribendi ad vos porrigitur occasio – detrimentum est enim meum vobiscum non colloqui - , ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio. Vobiscum enim me esse arbitror, cum vobis per litteras loquor.

2. Quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos vos esse sciam nec quicquam de verborum meorum veritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit. Nam cum nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio.

3. Quamvis ergo certus sim vos non minus esse in vitae actu graves quam in sacramento fideles, tamen, quoniam non desunt vitiorum assertores blandi et indulgentes patroni, qui praestant vitiis auctoritatem et, quod sit deterius, censuram scripturarum caelestium in advocationem criminum convertunt, quasi sine culpa innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur voluptas – nam et eo usque enervatus est ecclesiasticae disciplinae vigor et ita omni langore vitiorum praecipitatur in peius, ut iam non vitiis excusatio, sed auctoritas detur -, placuit paucis vos non nunc instruere, sed instructos admonere, ne quia male sunt iuncta vulnera sanitatis obductae perrumpant cicatricem.

4. Nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur et excusatione blanditur.

Section 2

1. Non pudet, inquam, non pudet fideles homines et christiani sibi nominis auctoritatem vindicantes superstitiones vanas gentilium cum spectaculis mixtas de scripturis caelestibus vindicare et divinam auctoritatem idolatriae conferre.

Is it not shameful, I say, shameful that men of faith and men who claim for themselves the title of the Christian name defend using heavenly scripture the vain superstitions of the pagans that are part of the spectacles, and lend divine sanction to idolatry?

2. Nam quando id quod in honore alicuius idoli ab ethinicis agitur a fidelibus christianis spectaculo frequentatur, et idolatria gentilis asseritur et in contulmeliam Dei religio vera et divina calcatur. Pudor me tenet praescriptiones eorum in hac causa et patrocinia referre.

For when when a ritual that is being performed in honor of some idol by the pagans is attended at a spectacle by faithful Christians, pagan idolotry is strngthened and the true and divine religion of God is insulted and trod under foot. I am ashamed to describe sophistries and special pleading of those men in this cause.

3. <Ubi>, inquiunt, <scripta sunt ista, ubi prohibita? Alioquin et auriga est Israel Helias et ante arcam David ipse saltavit. Nabla, cinyras, tympana, tibias, citharas, choros legimus. Apostolus quoque dimicans caestus et colluctationis nostrae adverus spiritalia nequitiae proponit certamen. Rursum cum de stadio sumit exempla, coronae quoque collocat praemia. Cur ergo homini christiano fideli non liceat spectare quod licuit divinis litteris scribere?>

"Where," they ask, "are those things written, where are they prohibited? Elijah occasionally rode in a chariot, and David himself danced before the arc. We read of nabla, tympana, citharae, and choirs. And the Apostle Paul as well in his spiritual struggles puts before us the contest of our boxing and wrestling against the spirits of evil. Again, when he takes his examples from the stadium, he also sets up the reward of a crown. Why would it not be permitted for a faithful Christian man to look at what it was permitted to write about in sacred writings?"

Nablium -i, n. a musical instrument of ten or twelve strings, played with both hands; a kind of harp, of Phœnician origin, i. q. naulium. — Form nablium, Ov. A. A. 3, 327. — Form nablum, Vulg. 1 Chron. 15, 16 sqq.; id. 1 Macc. 13, 51.

4. Hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis nullas litteras nosse quam sic litteras legere. Verba enim et exempla quae ad exortationem evangelicae virtutis posita sunt ad vitiorum patrocinia transferuntur, quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis nostris instantia maior excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis.

In this connection I might justifiably say that it would have been far better for those men to be illiterate than to read in this way. For words and examples that were set down to preach gospel virtue are being twisted to plead the cause of vice, because those things were not written about so that they might be looked at, but so that greater enthusiasm might be excited in our minds in profitable pursuits, while there is such great enthusiasm among the pagans in unprofitable pursuits.

Section 3

1. Argumentum est ergo excitandae virtutis, non permissio sive libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad evangelicam virtutem propter divina praemia, cum per omnium laborum et dolorum calamitatem contendatur pervenire ad terrena compendia.

And so the argument is intended to encourage virtue, not to give permission or freedom to look at pagan error; so that through this metaphor the mind might be fired to gospel virtue because of divine rewards, since we strive through all sorts of sufferings and painful calamities to arrive at earthly gains.

2. Nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur spectandis circensibus; in nullo enim circo cucurrit. Et quod David in conspectu Dei choros egit nihil adiuvat in theatro sedentes christianos fideles; nulla enim obscenis motibus membra distorquens desaltavit Graecae libidinis fabulam. Nabla, cinyrae, tibiae, tympana et citharae Deum cecinerunt, non idolum. Non igitur praescribitur ut spectentur illicita.

For the fact that Elijah rode a chariot in Israel is not an argument for looking at circus races; for he ran in no circus. And the fact that David led dances in the presence of God does nothing to help faithful Christians sitting in the theater; for never did he distort his limbs with obscene motions and dance a salacious Greek story. The nabla, cinyrae, tympana and citharae played for God, not for an idol. Therefore it is not written so that forbidden things might be looked at.

3. Diabolo artifice ex sanctis illicita mutata sunt. Praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae litterae. Quaedam enim scriptura magis prohibuit non praecipiendo; verecundiam passa plus interdixit quia tacuit, verita ne, si ad haec usque descenderit, pessime de fidelibus suis sensisset. Nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur.

Thanks to the work of the devil these sacred things were changed into forbidden things. Therefore, let shame set down a rule for those men, even if sacred writings cannot. For certain things scripture prohibited more by not taking account of them; with a feeling of shame it put things out of bound because it passed them over in silence, afraid that it would have held the faithful in too little esteem if descended all the way to describing these things. For in general when giving out precepts some things are better left unsaid.

4. Admonentur enim saepe dum interdicuntur. Ita etiamsi tacentur, dum <non> divinis litteris scripta sunt, et praeceptorum loco severitas loquitur et ratio docet quae scriptura conticuit.

For often they are encouraged while they are being forbidden. Thus even if there is no mention of them, while they have not been written about in divine scripture, strictness speaks in place of explicit instructions, and reason teaches what scripture passed over in silence.

5. Secum tantummodo unusquisque deliberet et cum persona professionis suae loquatur: nihil umquam indecorum geret. Plus enim ponderis habebit conscientia quae nulli se alteri debebit nisi sibi.

Only let each man deliberate with himself and speak with his own faith as interlocutor: he will never do anything unworthy. For the conscience has more weight that will owe itself to no one other than itself.

Section 4

1. Quid scriptura interdixit? Prohibuit enim spectari quod prohibet geri. Omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnavit, quando idolatriam sustulit ludorum omnium matrem, unde haec vanitatis et levitatis monstra venerunt.

What has scripture forbidden? It has forbidden to be looked at that which it prohibits doing. It condemned, I say, all those types of spectacles, since it banished idolatry, the mother of all the games, whence came these abominations of vanity and frivolity.

2. Quod enim spectaculum sine idolo, quis ludus sine sacrificio, quod certamen non consecratum mortuo? Quid inter haec christianus fidelis facit, si idolatriam fugit? Quid contra Deum superstitiones probat quas amat dum spectat?

3. Ceterum sciat haec omnia inventa daemoniorum esse, non Dei. Impudenter in ecclesia daemonia exorcizat quorum voluptates in spectaculis laudat. Et cum semel illi renuntians rescissa sit res omnis in baptismate, dum post Christum ad diaboli spectaculum vadit, Christo tamquam diabolo renuntiat.

4. Idolatria, ut iam dixit, ludorum omnium mater est, quae ut ad se christiani fideles veniant blanditur illis per oculorum et aurium voluptatem. Romulus Conso quasi consilii deo ob rapiendas Sabinas circenses primus consecravit, ceteri reliquis. Cum urbem fames occupasset, ad advocationem populi acquisiti sunt ludi scenici et Cereri et Libero dicati postmodum reliquisque idolis et mortuis.

5. Graeca illa certamina vel in cantibus vel fidibus vel in vocibus vel in viribus prasesides suos habent varia daemonia. Et quicquid est aliud quod spectantium aut oculos movet aut delinit aures, si cum sua origine et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut daemonium aut mortuum. Ita diabolus artifex quia idolatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per voluptatem posset amari.

Section 5

1. Plura prosequi quid est necesse vel sacrificiorum in ludis genera monstruosa describere? Inter quae nonnumquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de iugulo calidus exceptus spumanti patera, dum adhuc fervet, et quasi sitienti idolo in faciem iactatus crudeliter propinatur, et inter voluptates spectantium quorundam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saevire discatur, quasi parum sit homini privata sua rabies, nisi illam et publice discat.

2. In poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius insaniat. Eruditur artifex bellua, quae clementior fortasse fuisset, si non illam magister crudelior saevire docuisset.

3. Ergo ut taceam quicquid latius idolatria probat, quam vana sunt ipsa certamina, lites in coloribus, contentiones in curribus, favores in honoribus, gaudere quod equus velocior fuerit, maerere quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, prosapiam designare, avos ipsos atavosque memorare.

4. Quam hoc totum otiosum negotium, immo quam turpiter ignominiosum! Hunc, inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine offensa hunc locum magna velecitate referentem, parentes Christi si perroges, nescit, aut infelicior si scit. Quem si rursus perrogem, quo ad illud spectaculum itinere pervenerit confitebitur per lupanarum, per prostitutarum nuda corpora, per lubricam libidinem, per dedecus publicum, per vulgarem lasciviam, per communem omnium contumeliam.

5. Cui ut non obiciam quod fortasse commisit, vidit tamen quod committendum non fuit et oculos ad idolatriae spectaculum per libidinem duxit, ausus secum sanctum in lupanar ducere, si potuisset, qui festinans ad spectaculum dimissus e dominico et adhuc gerens secum, ut assolet, eucharistiam inter corpora obscena meretricum Christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit, plus damnationis meritus de itinere quam de spectaculi voluptate.

Section 6

1. Sed ut ad scenae iam sales inverecundos transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles iocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patres familias togatos modo stupidos modo obscenos, in omnibus stolidos, certis nominibus inverecundos.

2. Et cum nulli hominum aut generi aut professioni ab improbis isto sermone parcatur, ab omnibus tamen ad spectaculum convenitur. Commune dedecus delectat videlicet vel recognoscere vitia vel discere. Concurritur in illud pudoris publici lupanarium, ad obscenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur. Et inter ipsas leges docetur quicquid legibus interdicitur.

3. Quid inter haec christianus fidelis facit, cui vitia non licet nec cogitare, quid oblectatur simulacris libidinis, ut in ipsis deposita verecundia audacior fiat ad crimina? Discit et facere dum consuescit videre. Illas tamen, quas infelicitas sua in servitutem prostituit libidinis publicae, occultat locus et dedecus suum de latebris consolantur. Erubescunt videri etiam quae pudorem vediderunt.

4. At istud publicum monstrum omnibus videntibus geritur et prostitutarum transitur obscenitas. Quaesitum est quomodo adulterium ex oculis admitteretur!

5. Huic dedecori condignum dedecus superducitur, homo fractus omnibus membris et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire. Et propter unum nescio quem nec virum nec feminam commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquitatum libidines. Ita amatur quicquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculis memoria reducat.

Section 7

1. Non est libidini satis malis suis uti praesentibus, nisi suum de spectaculo faciat in quo etiam aetas superior erraverat. Non licet, inquam, adesse christianis fidelibus, non licet omnino nec illis quos ad delinimenta aurium ad omnes ubique Graecia instructos suis vanis artibus mittit.

2. Clangores tubae bellicos alter imitatur raucos, alter lugubres sonos spiritu tibias inflante moderatur, alter cum choris et cum hominis canora voce contendens spiritu suo quem de visceribus suis in superiora corporis nitens hauserat tibiarum foramina modulans. [effuso et] nunc intus recluso ac represso, nunc certis foraminum meatibus emisso atque in aerem profuso, item in articulos sonum frangens, loqui digitis elaborat, ingratus artifici qui linguam dedit.

3. Quid loquar comicas inutiles curas, quid illas magnas tragicae vocis insanias, quid nervos cum clamore commissos? Haec etiam si non essent simulacris dicata, obeunda tamen et spectanda non essent christianis fidelibus, quoniam et si non haberent crimen, habent in se et maximam et parum congruentem fidelibus vanitatem.

Section 8

1. Nam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibus negotiatio: in iniuriam suam pinguescit in sagina corpus, ut robustius aut feriat aut vapulet, et prima victoria est ultra modum humani ventris esurire potuisse; sub titulo coronae edacis flagitiosae nundinae ictibus infelix facies locatur, ut infelicior venter saginetur.

2. Quam foeda praeterea ipsa luctamina: vir infra virum iacens amplexibus inhonestis et nexibus implicatur. In tali certamine [stare] viderit quis vincat, pudor victus est. Ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aeneum contentis in aerem viribus iactat. Haec gloria est dementiae. Denique remove spectatorem, reddideris vanitatem. Fugienda sunt ista christianis fidelibus, ut iam frequenter diximus, tam vana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula, a quibus et oculi nostri sunt et aures custodiendae.

3. Cito in hoc assuescimus quod audimus, celerius quod videmus. Nam cum mens hominis ad vitia ipsa ducitur, sibi quid faciet, si habuerit exempla? Natura corporis lubrica, quae sponte corruit, quid faciet, si fuerit impulsa? Avocandus est animus ab istis.

Section 9

1. Habet christianus spectacula meliora, si velit, habet veras et profuturas voluptates, si se recollegerit. Et ut omittam illa quae nondum contemplari potest, habet istam mundi pulchritudinem quam videat atque miretur: solis ortum aspiciat, rursus occasum mutuis vicibus dies noctesque revocantem, globum lunae temporum cursus incrementis suis detrimentisque signantem, astrorum micantes choros et assidue de summa mobilitate fulgentes.

2. anni totius per vices membra divisa et dies ipsos cum noctibus per horarum spatia digestos et terrae molem libratam cum montibus et profusa flumina cum suis fontibus, extensa maria cum suis fluctibus atque littoribus, interim constantem pariter summa conspiratione nexibusque concordiae extensum aerem medium tenuitate sua cuncta vegetantem, nunc imbres contractis nubibus profundentem, nunc serenitatem refecta raritate revocantem, et in omnibus isits incolas proprios, in aere avem, in aquis piscem, in terra hominem.

3. Haec, inquam, et alia item opera divina sint christianis fidelibus spectacula. Quod theatrum humanis manibus extructum istis operibus poterit comparari? Magnis licet lapidum molibus extruatur, cristae sunt montium altiores, et auro licet tecta laquearia reluceant, astrorum fulgore vincentur. Numquam humana opera mirabitur quisquis se recognoverit filium Dei. Deicit se de culmine generositatis suae qui admirari aliquid post Deum potest.

Section 10

1. Scripturis, inquam, sacris incumbat christianus fidelis: ibi inveniet condigna fidei spectacula. Videbit instituentem Deum mundum suum et cum ceteris animalibus homines, illam admirabilem fabricam melioremque facientem. Spectabit mundum in delictis suis, iusta naufragia, piorum praemia impioremque supplicia, maria populo siccata et de petra rursus populo maria porrecta. Spectabit de caelo descendentes messes, non ex areis aratro impressas.

2. Inspiciet flumina transitus siccos refrenatis aquarum agminibus exhibentia. Videbit in quibusdam fidem cum igne luctantem, religione superatas feras et in mansuetudinem conversas. Intuebitur et animas ab ipsa iam morte revocatas, considerabit etiam de sepulcris admirabiles ipsorum consummatorum iam vitas corporum redactas.

3. Et in his omnibus iam maius videbit spectaculum, diabolum illum qui totum detriumphaverat mundum sub pedibus Christi iacentem. Quam hoc decorum spectaculum, fratres, quam iocundum, quam necessarium, intueri semper spem suam et oculos aperire ad salutem suam!

4. Hoc est spectaculum quod videtur etiam luminibus amissis, hoc est spectaculum quod non exhibet praetor aut consul, sed qui est solus et ante omnia et super omnia, immo ex quo omnia, Pater Domini nostri Iesu Christi, cui laus et honor in saecula saeculorum. Opto vos, fratres, bene valere.