HoraceSatires1.9.45-56Vocab

From Dickinson College Wiki
Revision as of 20:31, 18 August 2010 by Francese (talk | contribs) (Created page with 'nemo dexterius fortuna est usus. haberes 45 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, …')
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

nemo dexterius fortuna est usus. haberes 45 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, 50 ditior hic aut est quia doctior; est locus uni cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus, expugnabis: et est qui vinci possit eoque 55 difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: