BC 1.16-23: The Siege at Corfinium
1.16
Recepto Firmo expulsoque Lentulo, Caesar conquiri milites qui ab eo discesserant, dilectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei frumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso, celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt. Caesar, legionibus traductis, ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
1.17
Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit qui petant atque orent ut sibi subveniat: Caesarem, duobus exercitibus et locorum angustiis facile intercludi posse frumentoque prohiberi; quod nisi fecerit, se cohortisque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum. Interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partis ad custodiam urbis attribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, XL in singulos iugera et pro rata parte centurionibus evocatisque.
1.18
Interim Caesari nuntiatur Sulmonensis, quod oppidum a Corfinio VII milium intervallo abest, cupere ea facere quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Paeligno prohiberi, qui id oppidum VII cohortium praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII. cohortibus V. Sulmonenses simul atque signa nostra viderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius, ad Antonium deductus, petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio, eodem die quo profectus erat, revertitur. Caesar eas cohortis cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias expectare instituit. Eo triduo legio VIII. ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus XXII equitesque ab rege Norico circiter CCC. Quorum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circumvenire instituit. Cuius operis maxima parte effecta eodem fere tempore missi ad Pompeium revertuntur.
1.19
Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos ne animo deficiant, quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret atque omnia trepidantius timidiusque ageret quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat sese rem in summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse: proinde, siqua fuisset facultas, ad se cum omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset, obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.
1.20
Divulgato Domiti consilio milites qui erant Corfini primo vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunum militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur: obsideri se a Caesare; opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere; debere se suae salutis rationem habere. Ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem quae munitissima videretur occupant; tantaque inter eos dissensio exsistit ut manum conserere atque armis dimicare conentur; post paulo tamen, internuntiis ultro citroque missis, quae ignorabant de L. Domiti fuga cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire quaeque imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius potestatem tradere.
1.21
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortisque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos qui venerant collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque asservari iubet. Ipse in eis operibus quae facere instituerat milites disponit, non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant; tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur non solum ab eruptionibus caveant sed etiam singulorum hominum occultos exitus asservent. Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summae rerum expectatio ut alius in aliam partem ment atque animo traheretur: quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.
1.22
Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur: velle, si sibi fiat potestas, Caesarem convenire. Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt quam in conspectum Caesaris deducatur. Cum eo de salute sua orat atque obsecrat ut sibi parcat veteremque amicitiam commemorat, Caesarisque in se beneficia exponit, quae erant maxima: quod per eum in collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, quod in petitione consulatus erat sublevatus. Cuius orationem Caesar interpellat: se non malefici causa ex provincia egressum sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. Cuius oratione confirmatus Lentulus ut in oppidum reverti liceat petit: quod de sua salute impetraverit fore etiam reliquis ad suam spem solacio; adeo esse perterritos non nullos ut suae vitae durius consulere cogantur. Facta potestate discedit.
1.23
Caesar, ubi luxit, omnis senatores senatorumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant quinque senatorii ordinis: L. Domitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos omnis productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud eos loquitur, quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnis incolumis. HS LS, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIIIviris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium. Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus, et per finis Marrucinorum, Frenantorum, Larinatium in Apuliam pervenit.