Horace Satires 1.1

From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search


Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

contentus vivat, laudet diversa sequentis?

'o fortunati mercatores' gravis annis

miles ait, multo iam fractus membra labore; 5

contra mercator navim iactantibus Austris:

'militia est potior. quid enim? concurritur: horae

momento cita mors venit aut victoria laeta.'

agricolam laudat iuris legumque peritus,

sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; 10

ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,

solos felicis viventis clamat in urbe.

cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem

delassare valent Fabium. ne te morer, audi,

quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat 15

'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,

mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,

vos hinc mutatis discedite partibus. eia,

quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis.

quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas 20

iratus buccas inflet neque se fore posthac

tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens

percurram: quamquam ridentem dicere verum

quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 25

doctores, elementa velint ut discere prima:

sed tamen amoto quaeramus seria ludo:

ille gravem duro terram qui vertit aratro,

perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne

audaces mare qui currunt, hac mente laborem 30

sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,

aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut

parvola—nam exemplo est—magni formica laboris

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo

quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 35

quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

non usquam prorepit et illis utitur ante

quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus

demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,

nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. 40

quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri

furtim defossa timidum deponere terra?

quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?

at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?

milia frumenti tua triverit area centum: 45

non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si

reticulum panis venalis inter onusto

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam

qui nil portarit. vel dic quid referat intra

naturae finis viventi, iugera centum an 50

mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.'

dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,

cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem 55

quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit,

plenior ut siquos delectet copia iusto,

cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo

turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 60

at bona pars hominum decepta cupidine falso

'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':

quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter

quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis

sordidus ac dives, populi contemnere voces 65

sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo

ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

flumina—quid rides? mutato nomine de te

fabula narratur: congestis undique saccis 70

indormis inhians et tamquam parcere sacris

cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?

panis ematur, holus, vini sextarius, adde

quis humana sibi doleat natura negatis. 75

an vigilare metu exanimem, noctesque diesque

formidare malos fures, incendia, servos,

ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum

semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

at si condoluit temptatum frigore corpus 80

aut alius casus lecto te adflixit, habes qui

adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te

suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?

non uxor salvum te volt, non filius; omnes

vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. 85

miraris, cum tu argento post omnia ponas,

si nemo praestet, quem non merearis, amorem?

an si cognatos, nullo natura labore

quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,

infelix operam perdas, ut siquis asellum 90

in campo doceat parentem currere frenis?

denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

pauperiem metuas minus et finire laborem

incipias, parto quod avebas, ne facias quod

Ummidius quidam; non longa est fabula: dives 95

ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se

non umquam servo melius vestiret, ad usque

supremum tempus, ne se penuria victus

opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi

divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 100

'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic

ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum

frontibus adversis conponere: non ego avarum

cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:

est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 105

est modus in rebus, sunt certi denique fines,

quos ultra citraque nequit consistere rectum.

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,

se probet ac potius laudet diversa sequentis,

quodque aliena capella gerat distentius uber, 110

tabescat neque se maiori pauperiorum

turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.

sic festinanti semper locupletior obstat,

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,

instat equis auriga suos vincentibus, illum 115

praeteritum temnens extremos inter euntem.

inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum

dicat et exacto contentus tempore vita

cedat uti conviva satur, reperire queamus.

iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi 120

==conpilasse putes, verbum non amplius addam.