Pompey's Letters

From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search
Caesar Civil War

To Gaius Marcellus and Lucius Lentulus, mid-February 49

Vocabulary

Ego, quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum ut ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis XVIIII quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. Quod veritus sum factum est: ut Domitius implicaretur, ut neque ipse satis firmus esset ad castra facienda, quod meas XVIIII et suas XII cohortis in tribus oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone collocavit), neque se, si vellet, expedire posset.
Nunc scitote me esse in summa sollicitudine. Nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur; ex quibus tamen non amplius XIIII cohortis contrahere potui, quod Brundisium praesidium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum...
Quam ob rem placitum est mihi (atque ita video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. Vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. Arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum habetis. Quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis vehementer rei publicae profueritis. De hac re velim nostros certiores faciatis. Ego ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.

To Lucius Domitius, 11 February 49

Vocabulary

Valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. Nos disiecta manu pares adversariis esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. Quam ob rem cum constituisses (ut Vibullius mihi scripserat) a.d. V Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. Nam illa causa, quam mihi Vibullius scribit, levis est: te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. Quanto enim magis appropinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset.
Quam ob rem etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam ad me venires, ante quam copiae, quas instituit Caesar contrahere, in unum locum coactae, vos a nobis distrahant. Sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias.

To Lucius Domitius, 17 February 49

Vocabulary

Litterae mihi a te redditae sunt a.d. XIII Kal Mart., in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. Quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et, omnibus copiis conductis, te implicet ne ad me iter tibi expeditum sit, atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. Quo etiam magis tuis litteris sum commotus: neque enim eorum militum, quos mecum habeo, voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem, neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.
Qua re da operam, si ulla ratione etaim nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae adversarium conveniant. Neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenient, quantum iis committendum sit, qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones, non te praeterit.