Suetonius Life of Horace

From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search

Source: [1]

C. SVETONII TRANQVILLI VITA Q. HORATII FLACCI. Q. Horatius Flaccus Venusinus, patre, ut ipse tradit, libertino et auctionum coactore, ut vero creditum est, salsamentario, bello Philippensi excitus a Marco Bruto imperatore tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata scriptum quaestorium conparavit. ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis testatur illo epigrammate: Ni te visceribus meis, Horati, Plus jam diligo, tu tuum sodalem Ninnio videas strigosiorem.

Sed multo magis extremis judiciis tali ad Augustum elogio : ' Horati Flacci, ut mei, memor esto.' Augustus epistularum quoque officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat ' ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum : nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis scribendis adjuvabit.' Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistulae, e quibus argumenti gratia pauca subjeci: ' sume tibi aliquid juris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit.' Et rursus : ' tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostra au dire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque av6virepri<f>a.vov liar.' Praeterea saepe inter alios jocos * homuncio nem lepidissimum adpellat, unaque et altera liberali tate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo saeculare carmen conponendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique pri vignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere : post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus ' irasci me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse ?' Expressitque eclogam ad se cuius initium est: Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes : in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Horatius habitu corporis fuit brevis atque obesus ; qualis et a semet ipso in satiris describitur et ab Augusto hac epistula ' pertulit ad me Onysius libellum tuum quem ego, ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam ipse es. Sed si tibi statura dest, corpusculum non dest, itaque Iicebit in sextariolo scribas: quo circuitus voluminis tui sit oyKtoSeoraTos, sicut est ventriculi tui.' Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini: domusque ejus ostenditur circa Tiburni Iuculum. Venerunt in manus meas et elegi sub titulo ejus, et epistula prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati: sed utraque falsa puto. Nam elegi volgares, epistula etiam obscura: quo vitio minime tenebatur. Natus est sexto Idus Decembres, Lucio Cotta et Lucio Torquato consulibus. Decessit quinto Kal. Decemb. Gaio Marcio Censorino et Gaio Asinio Gallo consulibus, septimo et quinquagesimo anno, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus est extremis Esquiliis juxta Maecenatis tumulum.