Juvenal Satires 1.4: Difference between revisions
No edit summary |
No edit summary |
||
Line 2: | Line 2: | ||
[[JuvenalSatires4.1-10Vocab|Vocabulary for 1-10]] | [[JuvenalSatires4.1-10Vocab|Vocabulary for 1-10]] | ||
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus | Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus |
Latest revision as of 14:04, 3 January 2011
lines 1-10
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae, viduas tantum aspernatus adulter.
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes
nemo malus felix, minime corruptor et idem
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc viuo terram subitura sacerdos? 10
lines 11-24
sed nunc de factis levioribus. et tamen alter
si fecisset idem caderet sub iudice morum;
nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat
Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquntur.
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur cluso latis specularibus antro.
nil tale expectes: emit sibi. multa videmus
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu
succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
lines 25-33
hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris
piscator quam piscis emi; provincia tanti
vendit agros, sed maiores Apulia vendit.
qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia, partem
exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui voce solebat
vendere municipes fracta de merce siluros?
lines 34-44
incipe, Calliope. licet et considere: non est
cantandum, res vera agitur. narrate, puellae
Pierides, prosit mihi vos dixisse puellas.
cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues.
lines 45-52
destinat hoc monstrum cumbae linique magister
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo,
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti.
lines 53-68
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
ne pereat. iam letifero cedente pruinis
autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
stridebat deformis hiems praedamque recentem
servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster.
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper.
ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
exclusi spectant admissa obsonia patres.
itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit
'privatis maiora focis. genialis agatur
iste dies. propera stomachum laxare sagina
et tua servatum consume in saecula rhombum.
lines 69-77
ipse capi voluit.' quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae. nihil est quod credere de se
non possit cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura. vocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. primus clamante Liburno
'currite, iam sedit' rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
lines 78-91
anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
interpres legum sanctissimus omnia, quamquam
temporibus diris, tractanda putabat inermi
iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam derexit bracchia contra
torrentem, nec civis erat qui libera posset
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
lines 92-106
sic multas hiemes atque octogensima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
proximus eiusdem properabat Acilius aevi
cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
et domini gladiis tam festinata; sed olim
prodigio par est in nobilitate senectus,
unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
figebat Numidas Albana nudus harena
venator. quis enim iam non intellegat artes
patricias? quis priscum illud miratur acumen,
Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
lines 107-118
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo
quantum uix redolent duo funera, saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,
qui numquam visae flagrabat amore puellae,
grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
[caecus adulator dirusque †a ponte† satelles,]
dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque devexae iactaret basia raedae.
lines 119-132
nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
in laevum conuersus, at illi dextra iacebat
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo divinat et 'ingens
omen habes' inquit 'magni clarique triumphi.
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Arviragus. peregrina est belua: cernis
erectas in terga sudes?' hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo
dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur
quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
lines 133-143
debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.'
vicit digna viro sententia. noverat ille
luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. nulli maior fuit usus edendi
tempestate mea: Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
ostrea callebat primo deprendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini.
lines 144-154
surgitur et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
traxerat attonitos et festinare coactos,
tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
anxia praecipiti venisset epistula pinna.
atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
inlustresque animas inpune et vindice nullo.
sed periit postquam cerdonibus esse timendus
coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.