Catullus Poems-69-116: Difference between revisions

From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search
Frymarkd (talk | contribs)
Frymarkd (talk | contribs)
Line 750: Line 750:
[[Cat115Vocab|Vocabulary for Poem 115]]
[[Cat115Vocab|Vocabulary for Poem 115]]


MENTVLA habet instar triginta iugera prati,
Mentula habet instar triginta iugera prati,
    quadraginta arui: cetera sunt maria.
 
cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
:quadraginta arvi: cetera sunt maria.
    uno qui in saltu tot bona possideat,
 
prata arua ingentes siluas saltusque paludesque
Cur non divitiis Croesum superare potis sit,
    usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
 
:uno qui in saltu tot bona possideat,
 
prata arva ingentes silvas saltusque paludesque
 
:usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
 
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
    non homo, sed uero mentula magna minax.
 
:non homo, sed vero mentula magna minax.


==Poem 116==
==Poem 116==

Revision as of 06:16, 13 January 2011

Poem 69

Vocabulary for Poem 69

Noli admirari, quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur,

non si illam rarae labefactes munere vestis

aut perluciduli deliciis lapidis.

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur

valle sub alarum trux habitare caper.

Hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala valde est

bestia, nec quicum bella puella cubet.

Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,

aut admirari desine cur fugiunt.

Poem 70

Vocabulary for Poem 70

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

in vento et rapida scribere oportet aqua.

Poem 71

Vocabulary for Poem 71

Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,

aut si quem merito tarda podagra secat,

aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,

mirifice est a te nactus utrumque malum.

Nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:

illam affligit odore, ipse perit podagra.

Poem 72

Vocabulary for Poem 72

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.

Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,

sed pater ut gnatos diligit et generos.

Nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,

multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potis est, inquis? Quod amantem iniuria talis

cogit amare magis, sed bene velle minus.

Poem 73

Vocabulary for Poem 73

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri

aut aliquem fieri posse putare pium.

Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne

prodest, immo etiam taedet obestque magis;

ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,

quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

Poem 74

Vocabulary for Poem 74

Gellius audierat patruum obiurgare solere,

si quis delicias diceret aut faceret.

Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam

uxorem, et patruum reddidit Arpocratem.

Quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum

nunc patruum, verbum non faciet patruus.

Poem 75

Vocabulary for Poem 75

Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa,

atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,

nec desistere amare, omnia si facias.

Poem 76

Vocabulary for Poem 76

Siqua recordanti benefacta priora voluptas

est homini, cum se cogitat esse pium,

nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo

divum ad fallendos numine abusum homines,

multa parata manent in longa aetate, Catulle,

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,

et dis invitis desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem;

difficile est, verum hoc qua lubet efficias.

Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;

hoc facias, sive id non pote sive pote.

O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam

extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,

eripite hanc pestem perniciemque mihi,

quae mihi subrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica velit:

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.

O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Poem 77

Vocabulary for Poem 77

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice

(frustra? immo magno cum pretio atque malo),

sicine subrepsti mi, atque intestina perurens

ei misero eripuisti omnia nostra bona?

Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum

vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.

Poem 78

Vocabulary for Poem 78

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx

alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,

cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,

qui patruus patrui monstret adulterium.

Poem 78b

Vocabulary for Poem 78b

. . .

. . .

Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae

suavia comminxit spurca saliva tua.

Verum id non impune feres: nam te omnia saecla

noscent et, qui sis, fama loquetur anus.

Poem 79

Vocabulary for Poem 79

Lesbius est pulcer. Quid ni? Quem Lesbia malit

quam te cum tota gente, Catulle, tua.

Sed tamen hic pulcer vendat cum gente Catullum,

si tria notorum suavia reppererit.

Poem 80

Vocabulary for Poem 80

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella

hiberna fiant candidiora nive,

mane domo cum exis et cum te octava quiete

e molli longo suscitat hora die?

Nescio quid certe est: an vere fama susurrat

grandia te medii tenta vorare viri?

Sic certe est: clamant Victoris rupta miselli

ilia, et emulso labra notata sero.

Poem 81

Vocabulary for Poem 81

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,

bellus homo, quem tu diligere inciperes,

praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri

hospes inaurata pallidior statua,

qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis

audes, et nescis quod facinus facias?

Poem 82

Vocabulary for Poem 82

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum

aut aliud si quid carius est oculis,

eripere ei noli, multo quod carius illi

est oculis seu quid carius est oculis.

Poem 83

Vocabulary for Poem 83

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:

haec illi fatuo maxima laetitia est.

Mule, nihil sentis? Si nostri oblita taceret,

sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,

non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,

irata est. Hoc est, uritur et loquitur.

Poem 84

Vocabulary for Poem 84

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum,

cum quantum poterat dixerat hinsidias.

Credo, sic mater, sic liber avunculus eius,

sic maternus avus dixerat atque avia.

Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:

audibant eadem haec leniter et leviter,

nec sibi postilla metuebant talia verba,

cum subito affertur nuntius horribilis,

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

iam non Ionios esse sed Hionios.

Poem 85

Vocabulary for Poem 85

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Poem 86

Vocabulary for Poem 86

Quintia formosa est multis. Mihi candida, longa,

recta est: haec ego sic singula confiteor.

Totum illud formosa nego: nam nulla venustas,

nulla in tam magno est corpore mica salis.

Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,

tum omnibus una omnis surripuit Veneres.

Poem 87

Vocabulary for Poem 87

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

vere, quantum a me Lesbia amata mea est.

Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

Poem 88

Vocabulary for Poem 88

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore

prurit et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?

Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys

nec genitor Nympharum abluit Oceanus:

nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,

non si demisso se ipse voret capite.

Poem 89

Vocabulary for Poem 89

Gellius est tenuis: quid ni? Cui tam bona mater

tamque valens vivat tamque venusta soror

tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis

cognatis, quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,

quantumvis quare sit macer invenies.

Poem 90

Vocabulary for Poem 90

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando

coniugio et discat Persicum aruspicium:

nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,

si vera est Persarum impia religio,

gratus ut accepto veneretur carmine divos

omentum in flamma pingue liquefaciens.

Poem 91

Vocabulary for Poem 91

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,

quod te cognossem bene constantemve putarem

aut posse a turpi mentem inhibere probro;

sed neque quod matrem nec germanam esse videbam

hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.

Et quamvis tecum multo coniungerer usu,

non satis id causae credideram esse tibi.

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni

culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

Poem 92

Vocabulary for Poem 92

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam

de me: Lesbia me dispeream nisi amat.

Quo signo? Quia sunt totidem mea: deprecor illam

assidue, verum dispeream nisi amo.

Poem 93

Vocabulary for Poem 93

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,

nec scire utrum sis albus an ater homo.

Poem 94

Vocabulary for Poem 94

Mentula moechatur. Moechatur mentula? Certe.

Hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.

Poem 95

Vocabulary for Poem 95

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem

quam coepta est nonamque edita post hiemem,

milia cum interea quingenta Hortensius uno

. . .

Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,

Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.

At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam

et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

Parva mei mihi sint cordi monimenta sodalis:

at populus tumido gaudeat Antimacho.

Poem 96

Vocabulary for Poem 96

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris

accidere a nostro, Calve, dolore potest,

quo desiderio veteres renovamus amores

atque olim missas flemus amicitias,

certe non tanto mors immatura dolori est

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

Poem 97

Vocabulary for Poem 97

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi,

utrumne os an culum olfacerem Aemilio.

Nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,

verum etiam culus mundior et melior:

nam sine dentibus est. Hoc dentis sesquipedalis,

gingivas vero ploxeni habet veteris,

praeterea rictum qualem diffissus in aestu

meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse venustum,

et non pistrino traditur atque asino?

Quem siqua attingit, non illam posse putemus

aegroti culum lingere carnificis?

Poem 98

Vocabulary for Poem 98

In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,

id quod verbosis dicitur et fatuis.

Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis

culos et crepidas lingere carpatinas.

Si nos omnino vis omnes perdere, Victi,

hiscas: omnino quod cupis efficies.

Poem 99

Vocabulary for Poem 99

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,

suaviolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam

suffixum in summa me memini esse cruce,

dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis

tantillum vestrae demere saevitiae.

Nam simul id factum est, multis diluta labella

guttis abstersisti omnibus articulis,

ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,

tamquam commictae spurca saliva lupae.

Praeterea infesto miserum me tradere amori

non cessasti omnique excruciare modo,

ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud

suaviolum tristi tristius elleboro.

Quam quoniam poenam misero proponis amori,

numquam iam posthac basia surripiam.

Poem 100

Vocabulary for Poem 100

Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam

flos Veronensum depereunt iuvenum,

hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud

fraternum vere dulce sodalicium.

Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis

perspecta est igni tum unica amicitia,

cum vesana meas torreret flamma medullas.

Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Poem 101

Vocabulary for Poem 101

Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem,

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu miser indigne frater adempte mihi.

Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

Poem 102

Vocabulary for Poem 102

Si quicquam tacito commissum est fido ab amico,

cuius sit penitus nota fides animi,

meque esse invenies illorum iure sacratum,

Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.

Poem 103

Vocabulary for Poem 103

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,

deinde esto quamvis saevus et indomitus:

aut, si te nummi delectant, desine quaeso

leno esse atque idem saevus et indomitus.

Poem 104

Vocabulary for Poem 104

Credis me potuisse meae maledicere vitae,

ambobus mihi quae carior est oculis?

Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:

sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

Poem 105

Vocabulary for Poem 105

Mentula conatur Pipleium scandere montem:

Musae furcillis praecipitem eiciunt.

Poem 106

Vocabulary for Poem 106

Cum puero bello praeconem qui videt esse,

quid credat, nisi se vendere discupere?

Poem 107

Vocabulary for Poem 107

Si quicquam cupido optantique optigit umquam

insperanti, hoc est gratum animo proprie.

Quare hoc est gratum nobisque hoc carius auro,

quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te

nobis. O lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior aut magis hac rem

optandus in vita dicere quis poterit?

Poem 108

Vocabulary for Poem 108

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

spurcata impuris moribus intereat,

non equidem dubito quin primum inimica bonorum

lingua exsecta avido sit data vulturio,

effossos oculos voret atro gutture corvus,

intestina canes, cetera membra lupi.

Poem 109

Vocabulary for Poem 109

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem

hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

Di magni, facite ut vere promittere possit,

atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota perducere vita

aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

Poem 110

Vocabulary for Poem 110

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:

accipiunt pretium, quae facere instituunt.

Tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,

quod nec das et fers saepe, facis facinus.

Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,

Aufillena, fuit: sed data corripere

fraudando officiis, plus quam meretricis avarae est

quae sese toto corpore prostituit.

Poem 111

Vocabulary for Poem 111

Aufillena, viro contentam vivere solo,

nuptarum laus ex laudibus eximiis:

sed cuivis quamvis potius succumbere par est,

quam matrem fratres concipere ex patruo.

Poem 112

Vocabulary for Poem 112

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo est quin

te scindat: Naso, multus es et pathicus.

Poem 113

Vocabulary for Poem 113

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant

Maeciliam: facto consule nunc iterum

manserunt duo, sed creverunt milia in unum

singula. Fecundum semen adulterio.

Poem 114

Vocabulary for Poem 114

Firmano saltu non falso Mentula dives

fertur, qui tot res in se habet egregias,

aucupium omne genus, piscis, prata, arva ferasque.

nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.

Quare concedo sit dives, dum omnia desint.

Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

Poem 115

Vocabulary for Poem 115

Mentula habet instar triginta iugera prati,

quadraginta arvi: cetera sunt maria.

Cur non divitiis Croesum superare potis sit,

uno qui in saltu tot bona possideat,

prata arva ingentes silvas saltusque paludesque

usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,

non homo, sed vero mentula magna minax.

Poem 116

Vocabulary for Poem 116

SAEPE tibi studioso animo uenante requirens

    carmina uti possem mittere Battiadae,

qui te lenirem nobis, neu conarere

    tela infesta mittere in usque caput,

hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem,

    Gelli, nec nostras hic ualuisse preces.

contra nos tela ista tua euitabimus amitha

    at fixus nostris tu dabis supplicium.