Horace Satires 1.6: Difference between revisions

From Dickinson College Wiki
Jump to navigationJump to search
Francese (talk | contribs)
Francese (talk | contribs)
Line 275: Line 275:
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se              120
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se              120


voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
vultum ferre negat Noviorum posse minoris.


==lines 122-131==
==lines 122-131==

Revision as of 14:35, 18 August 2010

Horace Satires | About | Contact

lines 1-11

Vocabulary for 1-11

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

incoluit finis, nemo generosior est te,

nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus

olim qui magnis legionibus imperitarent,

ut plerique solent, naso suspendis adunco 5

ignotos, ut me libertino patre natum.

cum referre negas, quali sit quisque parente

natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

multos saepe viros nullis maioribus ortos 10

et vixisse probos amplis et honoribus auctos;

lines 12-18

Vocabulary for 12-18

contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis

non umquam pretio pluris licuisse, notante

iudice quo nosti, populo, qui stultus honores 15

saepe dat indignis et famae servit ineptus,

qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet

nos facere a volgo longe longeque remotos?

lines 19-26

Vocabulary for 19-26

namque esto: populus Laevino mallet honorem

quam Decio mandare novo censorque moveret 20

Appius, ingenuo si non essem patre natus:

vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,

sumere depositum clavum fierique tribuno? 25

invidia adcrevit, privato quae minor esset.

lines 27-39

Vocabulary for 27-39

nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus

pellibus et latum demisit pectore clavom,

audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'

ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi 30

et cupiat formosus, eat quacumque, puellis

iniciat curam quaerendi singula, quali

sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:

sic qui promittit civis, urbem sibi curae,

imperium fore et Italiam, delubra deorum, 35

quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

omnis mortalis curare et quaerere cogit.

'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes

deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'

lines 40-48

Vocabulary for 40-48

'at Novius collega gradu post me sedet uno; 40

namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus

et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta

concurrantque foro tria funera magna, sonabit,

cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.'

nunc ad me redeo libertino patre natum, 45

quem rodunt omnes libertino patre natum,

nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,

quod mihi pareret legio Romana tribuno.

lines 49-64

Vocabulary for 49-64

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 50

praesertim cautum dignos adsumere, prava

ambitione procul. felicem dicere non hoc

me possim, casu quod te sortitus amicum;

nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. 55

ut veni coram, singultim pauca locutus—

infans namque pudor prohibebat plura profari—

non ego me claro natum patre, non ego circum

me Satureiano vectari rura caballo,

sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 60

pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque

esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,

quod placui tibi, qui turpi secernis honestum

non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

lines 65-80

Vocabulary for 65-80

atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis 65

mendosa est natura, alioqui recta, velut si

egregio inspersos reprendas corpore naevos,

si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra

obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,

ut me collaudem, si et vivo carus amicis, 70

causa fuit pater his; qui macro pauper agello

noluit in Flavi ludum me mittere, magni

quo pueri magnis e centurionibus orti

laevo suspensi loculos tabulamque lacerto

ibant octonos referentes idibus aeris, 75

sed puerum est ausus Romam portare docendum

artis quas doceat quivis eques atque senator

semet prognatos. vestem servosque sequentis,

in magno ut populo, siqui vidisset, avita

ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. 80

lines 81-88

Vocabulary for 81-88

ipse mihi custos incorruptissimus omnis

circum doctores aderat. quid multa? pudicum,

qui primus virtutis honos, servavit ab omni

non solum facto, verum opprobrio quoque turpi

nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim 85

si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc

laus illi debetur et a me gratia maior.

lines 89-99

Vocabulary for 89-99

nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 90

quod non ingenuos habeat clarosque parentes,

sic me defendam. longe mea discrepat istis

et vox et ratio. nam si natura iuberet

a certis annis aevum remeare peractum

atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes 95

optaret sibi quisque, meis contentus honestos

fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

iudicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod

nollem onus haud umquam solitus portare molestum.

lines 100-109

Vocabulary for 100-109

nam mihi continuo maior quaerenda foret res 100

atque salutandi plures, ducendus et unus

et comes alter, uti ne solus rusve peregreve

exirem, plures calones atque caballi

pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto

ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, 105

mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.

obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,

cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur

te pueri, lasanum portantes oenophorumque.

lines 110-121

Vocabulary for 110-121

hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, 110

milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,

incedo solus, percontor quanti holus ac far,

fallacem circum vespertinumque pererro

saepe forum, adsisto divinis, inde domum me

ad porri et ciceris refero laganique catinum; 115

cena ministratur pueris tribus et lapis albus

pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus

vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 120

vultum ferre negat Noviorum posse minoris.

lines 122-131

Vocabulary for 122-131

ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto

aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,

non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.

ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum 125

admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

pransus non avide, quantum interpellet inani

ventre diem durare, domesticus otior. haec est

vita solutorum misera ambitione gravique;

his me consolor victurum suavius ac si 130

quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.