Ovid Amores 1.4
vocabulary | previous | next | main
Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem:
- ultima cena tuo sit precor illa viro.
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
- aspiciam? Tangi quem iuvet, alter erit,
alteriusque sinus apte subiecta fovebis? 5
- Iniciet collo, cum volet, ille manum?
Desine mirari, posito quod candida vino
- Atracis ambiguos traxit in arma viros;
nec mihi silva domus nec equo mea membra cohaerent:
- vix a te videor posse tenere manus. 10
Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
- da mea nec tepidis verba ferenda Notis.
Ante veni quam vir; nec quid, si veneris ante,
- possit agi video, sed tamen ante veni.
Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto 15
- ibis ut accumbas, clam mihi tange pedem;
me specta nutusque meos vultumque loquacem:
- excipe furtivas et refer ipsa notas.
Verba superciliis sine voce loquentia dicam;
- verba leges digitis, verba notata mero. 20
Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
- purpureas tenero pollice tange genas;
si quid erit, de me tacita quod mente queraris,
- pendeat extrema mollis ab aure manus;
cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, 25
- versetur digitis anulus usque tuis;
tange manu mensam, tangunt quo more precantes,
- optabis merito cum mala multa viro.
Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;
- tu puerum leviter posce, quod ipsa voles: 30
quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
- et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
- reice libatos illius ore cibos;
nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, 35
- mite nec in rigido pectore pone caput,
nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
- oscula praecipue nulla dedisse velis.
Oscula si dederis, fiam manifestus amator
- et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. 40
Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
- illa mihi caeci causa timoris erunt.
nec femori committe femur nec crure cohaere
- nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
Multa miser timeo, quia feci multa proterve, 45
- exemplique metu torqueor ipse mei:
saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
- veste sub iniecta dulce peregit opus.
Hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
- conscia de tergo pallia deme tuo. 50
Vir bibat usque roga (precibus tamen oscula desint),
- dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
Si bene conpositus somno vinoque iacebit,
- consilium nobis resque locusque dabunt.
Cum surges abitura domum, surgemus et omnes, 55
- in medium turbae fac memor agmen eas:
agmine me invenies aut invenieris in illo;
- quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
Me miserum! Monui, paucas quod prosit in horas;
- separor a domina nocte iubente mea. 60
Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
- qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
- quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
Verum invita dato (potes hoc) similisque coactae: 65
- blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
- si minus, at certe te iuvet inde nihil.
Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
- cras mihi constanti voce dedisse nega. 70
vocabulary | previous | next | main